Circulares litterae dioecesanae anno 1869. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Nr. XIV.

70 Ast inquiunt lex positiva Ecclesiae, castitatem perpetuam, coelibatum Clero im­perans observari plane nequit, adversatur enim naturae nostrae humanae. Utquid etiam Dominus praepotentem adeo stimulum. carni nostrae inseruisset, si illum nunquam exsati­ari voluisset? — — Legem continentiae naturae humanae non congruere asserunt. Anne ergo Christus, Sapientia Patris, Verbum Dei, per quod facta sunt omnia, mente sua haud . complexus fuerit, quid naturae humanae consentaneum? Anne illuminati nostrarum die­rum impudici, quid naturam nostram deceat, perfectius intelligunt ipso etiam Apostolo Paulo, qui de hac re loquens palam professus fuerat: „puto autem, quod et ego Spiritum Domini habeam?“;') aut ipsa etiam Ecclesia, quae a Domino constituta est „columna et fir­mamentum veritatis?«)“ Quod ad legem illam attinet, quae est in membris nostris, seu stimulum carnis, quem licite a quocunque demum exsatiari posse autumant adulteri, non advertunt stimulum hunc non a Deo fuisse hominibus inditum prout est, sed tristem et amarum existere fructum peccati originarii. — Anne porro omnes stimuli necessario exsa­tiandi? aut cur recte stimulus sexualis hocce privilegio gaudeat? quid quaeso dicerent, si furto commisso, homine trucidato fur aut sicarius stimulum sibi insitum praetexens crimi­ne se eximere adlaboraret ? Culpa sic nonnisi praetexitur nomine honesto! Verum neminem posse mortalium castam et coelibem ducere vitam ajunt cum haereticis libidine diffluentes etiam nonnulli Sacerdotes. — Sed hoc argumentum impudens et mendax scurrarum assertio potius dicenda est. Illis quidem impossibilem scimus esse castitatem, qui ad corporales delicias effusi, perpetuo quae lubrica et impudica sunt animo volvunt, qui se foeminarum aspectibus et consortio objiciunt, non abstinent a colloquiis et frequentatione, a cibi et potus intemperantia, aliisque ad luxuriam ducentibus viis, vel de­nique, qui continendi fiduciam in seipsis et non in divinae gratiae adjutorio collocant. — Sed continere se sane potest, cujus e divina inspiratione ad continendum animus propen­det, et qui cum Sapiente dicit: „et scivi, quoniam aliter non possem esse continens, nisi Deus det.“ Hinc S. Hieronymus ad Damasum Papam scribit: „execramur blasphemiam illorum, qui dicunt impossibile aliquid homini a Deo praeceptum esse.“ Nos quoque blas­phemiam declaramus sententiam eorum, qui Christum suasisse aliquid asserunt, quod a nemine praestari queat. Si capere castitatem nemo posset, si se nemo propter regnum coelorum posset castrare, cur invitasset, et ad capiendum Christus fuisset cohortatus? Dum Christus dicit, sunt eunuchi, qui seipsos castraverunt propter regnum coelorum, non de mera possibilitate, sed de realitate loquitur, quae impossibilitatem omnem excludit. — Ex imis potius praecordiis gaudere nos oporteret, tantum animis fidelium per religionem Chri­sti inditum fuisse robur, ut toti Deo viverent, sensus omnes, omnes cogitatus, et omnem voluntatem Aeterno et Immutabili manciparent. Triste profecto est, quod Sacerdotes quo­que reperire liceat, qui pro eo, ut frequenter ac ferventer orarent „Domine adjutor et pro­tector noster, adjuva nos; et refloreat cor et caro nostra vigore pudicitiae, et castimoniae novitate“ 3) pro eo ut ad Spiritum Sanctum quotidie suspirarent dicentes: „Lava, quod est sordidum, riga, quod est aridum, sana, quod est saucium, flecte, quod est rigi­dum, fove, quod est frigidum, rege, quod est devium“ impossibilitatem potius asseverare non erubescunt ejus, ad quod se coram Deo obstrinxerunt. „Grandis utique fidei est, gran- disque virtutis“ ait S. Hieronymus „Dei templum esse purissimum, totum se holocaustum 1) 1. Cor. 7. 40- ■—- 2) 2. Tint. 3. 15. — 3) V. orat. div. in Missalt.

Next

/
Thumbnails
Contents