Circulares litterae dioecesanae anno 1869. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
Nr. XIV.
67 leant humeri, quid ferre recusent, e parte vero Ecclesiae, ut morali certitudine constet, sacerdotii candidatos tales esse, qui sciant, possint, ac velint pure, caste, apte, perite res sacras procurare. Non reticentur Seminarii alumnis sacerdotalis status onera, quae ad SS. ordines promovendi subeunt, non obligationes, quibus se subjiciunt. Ut adeo nullus sit, qui e Seminario egrediatur Sacerdos, qui nesciat: sanctos opertere essejSacerdotes „quia sanctus est Deus, qui separavit eos a ceteris populis, ut essent sui.“ *) Norunt profecto omnes, dicente S. Chrysologo2) clericum esse, qui ante Deum stat jugiter, versatur inter Altaria semper, neque a Dei oculis recedit unquam, qui peccatorum causas, dolores populi suscipit, fert, offert, ingerit preces, accipit, refert, restituit impetrata, ex homine totus in Angelum substitutus . . sed norunt etiam frustra Sacerdotes id se consecuturos confidere, nisi contendant totis viribus praefulgere coram omnibns candore morum, innocentia vitae, fervida in Deum et proximum caritate, firma in sancto puritatis proposito voluntate. Unde facile jam quisque intelligit continentiam vitae non solum uti commendabilem virtutem, sed tamquam omnino necessariam, et conditionem, sine qua Sacerdos sublimi suae destinationi respondere nequit, ab omnibus, in S. Ordine constitutis, curae cordique habendam esse. Sane experientia docet, nihil tam odisse mundum, quam immundum Clericum; quo enim mundus ipse peior est, eo puriores et sanctiores vult esse Sacerdotes. Experientia porro docet, facile a saecularibus hominibus iracundiam, ambitionem, et quodcunque aliud vitium in suo tolerari Sacerdote, si vero incontinentem viderint, vel saltem suspicentur, statim despiciunt, et horrent, ut hoc solo nomine contemptibilis apud omnes et invisus reddatur. Notum quippe omnibus est, quod ad continentiam servandam sancto et solemni voto, propriis labiis nullo suadente, aut impellente , sed sponte ac voluntarie in sacrorum ordinum susceptione Sacerdos quisque seipsum obligaverit et devinxerit. Ad vota autem Deo reddenda, non nostra electione et libertate movemur, sed justitiae debito et lege compellimur. Ita S. Chrysostomus in illa Psalmi 49. „Redde Altissimo vota tua“ pulchre dixit „Redde: post promissionem enim efficitur debitum. Ita et Anna reddidit filium, ut debitum maximum. Tu ergo sive promittas eleemosynas, sive vitam pudicam, sive aliquod aliud tale, ad id exsolvendum festinaet S. Augustinus3) „Quia jam vovisti, jam te obstrinxisti: aliud tibi facere non licet. Et si indignum est, promissa hominibus non servare, quanto magis non ferendum ea non adimplere, quae omnipotenti Deo, tota coelesti curia adstante, promiseris.“ Christi igitur minister et mysteriorum Ejus dispensator puritatem et sanctitatem novae, per Salvatorem partae vitae, velut in speculo exhibere debet, „quia“ ut observat S. Augustinus „summopere decet, omnes Christi ministros eam profiteri virtutem, quam speciali ratione professus est Christus, virgo, virginis filius, virginum sponsus.“ Quo enim illustrior est in Ecclesia sacerdotalis Officii dignitas et splendor, eo ab omni labe puriores, omnique virtutum genere praestantiores sint Sacerdotes est necesse, ut tantum caeteros magnitudine meritorum, quantum gradu, dignitateque antecellant. Non alia de causa constituti ii sunt sal terrae, lux mundi, civitates supra montes, quam ut honestissimae vitae exemplis animos veluti sale condirent, ut coelestis Jerusalem formam atque imaginem in se ipsis exhibeant, ad quam reliqui homines vitam suam componerent et conformarent, et quoad ejus fieri potest, in se ipsis exprimerent. 1) Levit. 20. 24. — 2) Serm. 26. — 3) Epist. ad Arment. Eipar. 45,