Circulares litterae dioecesanae anno 1869. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
Nr. XIV.
304. Ancyrani 314. Neocaesareensis eodem Anno celebratorum, quae connubia presbyte- corum vetant, jamque conjugatos ab uxoribus abstinere jubent. Sed ecclesia — nisi se- met ipsam negare vellet — aliter plane statuere nec potuit. Coelibatus enim in ecclesia catliolica est testimonuin vivum fidei in charismata sublimiora huic mundo infusa, omnipotentis operationis, virtutis vere infinitae in rebus finitis ; — et ecclesiam sublimiori ordini origines suas debere palam loquitur. Canonum horum statuta indoli ac naturae, dignitati ac excellentiae sacerdotii novae legis apprime convenire e sequentibus impatescit. Nihil sublimius, nihil sanctius Sacerdotio Christi cogitari potest, quippe quod in subjecto unionem hypostaticam requirebat i. e. postulabat, ut Sacerdos non tantum sit homo, sed etiam ut sit una e personis divinis. Idem requirebatur in Hostia, quae erat ipsius corpus et sanguis unione divinitatis sanctificata, et ordinabatur ad reconciliationem totius mundi. Sacerdotii Christi eminen- tissima quaedam communicatio et participatio est Sacerdotium novae legis, cujus duae sunt principales functiones, nimirum altera, remittere peccata et sanctificare animas, — altera offerre in sacrificium corpus et sanguinem Christi modo prorsus admirabili et inaudito. Sola enim auctoritate divina peccata remitti possunt, cum ejus sit condonare injuriam, in quem commissa est, quam auctoritatem Christus non angelis, non aliis sanctissimis viris, sed solis communicavit sacerdotibus, quibus concessit, ut tamquam judices et vicarii — Ipsius locum obtinentes — absolvant a peccatis, poenam condonent aeternam, conferant Spiritum Sanctum, et faciant filios Dei et haeredes regni coelestis „quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, quorum retinueritis, retenta sunt“ *). — Sed nec altera functio sine communicatione et participatione divinae potestatis exercetur; quid enim admirabilius animo concipi potest, quam solo verbo substantiam panis et vini convertere in corpus et sanguinem Christi, solis speciebus remanentibus? Cum Deus Sacerdotes novae legis elegerit ad tam sublimem dignitatem, et ad functiones tam sanctas et admirabiles, scilicet ad remittenda peccata, ad purgandas animas, ad justificandos peccatores, ad efficiendos filios Dei et haeredes regni, ad consecrandum corpus et sanguinem Christi, ad offerendum eadem in Sacrificium pro salute mundi; quam mundos oportet esse illos, qui constituti sunt, ut animas aliorum a peccatis emundarent, quam justos et sanctos, qui alios efficere debent justos et sanctos; quam Christo per omnia conformes in vita, qui in ipsius persona quotidie sacrificium pro salute hominum offerunt, et ipsius passionem ac mortem repraesentant; quanta animi et corporis puritate nitere debent, qui non solum offerunt, sed etiam sumunt quotidie corpus et sanguinem Domini omnis sanctitatis et puritatis fontem ; quam immaculati in tam divinis functionibus versari debeant, in quibus se praebent Christi vicarios, instrumenta Spiritus sancti peculiaria, mysteriorum Dei dispensatores et pro genere humano apud justitiam divinam intercessores. Hinc est, quod in Ecclesia Catholica nemini cito manus imponantur, nemini, qui plurium annorum intercapedine status clericalis tyrocinium non posuit, ad quod nullus admittitur, nisi se admitti instanter petat, nullus, nisi qui in seminarii disciplinam se tradi cupiat, nullus, nisi facta prius in vocationem, ingenium ac indolem disquisitione, quam diligens sequitur, eaque plurium annorum probatio e parte suscepti, ut cognoscat, quid va* 66 1) Joan. 20. 21.