Circulares litterae dioecesanae anno 1869. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Nr. XIV.

65 qua dum invitatus ad coenam eo se nitebatur excusare, quod uxorem duxerit, iram et indi­gnationem movit patrisfamilias , et in perpetuum a coena exclusus est ‘); et verba illa Christi: „et omnis, qui reliquerit domum, fratres aut sorores .... aut uxorem, centu­plum accipiet, et vitam aeternam possidebit.“ 2) In communione vitae sublimioris, spiritualis cum Jesu Christo initae veri ejusdem asseclae superabundantem pro suo sacrificio nanci- scentur mercedem. Apostolus Gentium in rem nostram sequentia habet: „bonum est homini muli­erem non tangere;“ et „dico autem non nuptis et viduis: bonum est illis, si sic perman­serint, sicut et ego.“ 3) —De se autem scribit: „castigo corpus meum et in servitutem re­digo, ne forte cum aliis praedicaverim ipse reprobus efficiar;“ 4) hortaturque fideles in hunc modum: „fructus autem spiritus est: continentia, castitas. Qui autem sunt Christi carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis.“ s) „Haec est enim voluntas Dei sanctificatio vestra, ut abstineatis vos a fornicatione, ut sciat unusquisque vestrum vas suum possidere in sanctificatione et honore, non in passione desiderii, sicut et gentes, quae ignorant Deum.“6) S. Petrus vero obsecrat fideles „abstinere a carnalibus desideriis, quae militant adversus animam.“7) Stus quoque Joannes pariter hortatur fideles : „nolite dili­gere mundum ...........quoniam omne, quod est in mundo, concupiscentia carnis est, et con­c upiscentia oculorum et superbia vitae, quae non est ex Patre.“ 8) Nemo post haec incertus haerere potest, sed singuli confiteri coguntur coeliba­tum et castitatem omnibus sine discrimine asseclis a Christo et Apostolis fuisse commen­datum. Sed non minus certum est, Apostolos Sacrorum ministris, quos teste Irenaeo val­de perfectos et irreprehensibiles in omnibus esse volebant, quos et successores relinque­bant, suum ipsorum locum ministerii tradentes, coelibatum impensius commendasse. Certum saltem est, morem, ut nullus presbyteratus ordinem adeptus uxorem amplius duceret, in antiquissima jam viguisse ecclesia, apostolicae proin adscribendus erit origini. Aut demon­stret quis hujus consuetudinis ortum seriorem? — Ab exordio igitur ecclesiae coelibatum normae adinstar viguisse observamus, quae consuetudine in verbis et proprio Christi exemplo fundata nitebatur. Haec consuetudo in ecclesiae primordiis, intima religiosi­tate et morum innocentia excellentibus, legis adinstar servabatur, stringentis magis ac potentissimi cujusvis imperatoris decretum. Coelibatus ministrorum ecclesiae postulati adinstar, per neminem unquam in dubium vocati considerabatur , quod omnem legis positivae dispositionem reddiderat superfluam. — Justinus, Athenagoras altero jam seculo castitatem celebrant, nec defuere hoc tempore jam, qui coeliba­tum ceu legem clero imponi optavissent, reluctante tamen, ut Eusebius testatur, Dionysio Corinthio. — Ministerio sacro admovendos a matrimonio arcendos esse Cone. Carthaginense A. 390. celebratum Can. 2-o decrevit dicens: „Ita placuit et condecet sacro­sanctos Antistites et Dei sacerdotes, nec non Levitas vel qui Sacramentis divinis inserviunt, continentes esse in omnibus, quo possint simpliciter, quod a Deo postulant impetrare;“ hanc decreti sui assignans rationem: „ut quod Apostoli docuerunt, et ipsa servavit antiquitas, nos quoque custodiamus.“ — Canonum vero Apostolicorum 25-us ait: „innuptis autem , qui ad clerum provecti sunt, praecipimus, si voluerint, uxores accipiant, sed Lectores, Cantoresque tantummodo.“ — Praeluserant vero his, statuta Conciliorum llliberitani A. 1) Luc. 14. 20. — 2) Math. 19. 29. — 3) I. Cor. 7. 1. 8. — 4) ibid. 9. 27__5) Gal. 5. 22. 24.-6) I. Thess. 4, 3 —5. — 7) I. Petri 2. 11. — 8) I. Joann. 2. 15.

Next

/
Thumbnails
Contents