Circulares litterae dioecesanae anno 1869. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Nr. I.

2 Nr. 227. Agenda circa electiones de­putatorum ad imminentia Regni Comitii virorum. Nova legislationis civilis periodus in Patria nostra ingruit, novi proinde deligendi sunt viri, in Comitiis Regni per triennium populi, cui suam missionem debent, votorum in­terpretes futuri. Ad imminentes has electiones reflectendo nullus dubito, quin Vos VV. FF. 1 et FF. ea, quae vestrarum sunt partium, praestituri sitis. Quae enim civium officia esse censentur, Clerum Hungáriáé omni tempore executum esse nemo negaverit. Annales Patriae supprimat oportet, si quis forte dicere praesumpserit, inde ab initio civilis nostrae constitu­tionis ad praesens usque tempus quemquam aut fide in Regem, aut amore in Patriam, aut boni communis promovendi studio Clero Catholico superiorem fuisse. Nullae profecto rerum patriarum vicissitudines tam graves fuerunt, ut in Clero aut animus defuerit illas superandi, aut his succurrendi promptitudo. Parem nos quoque animum habere oportet, ne indigni simus majoribus nostris, quos a recta officii semita, nec non recta jubentium civium ardor dimovit, nec favor, ac gratia potentum deflexit. Concordiam mutuumque Regem inter et populum amorem feliciter reductum, e reciprocae fiduciae seminibus repul­lulantem laetam prosperitatis segetem suffocare, ipsam constitutionem Regni, cujus restitutio tantae molis negotium erat, discrimini objicere, reipublicae tranquillitatem, omnibus plane nominibus exoptandam, vel modicum turbare, absque piaculo non licet. Quamobrem pastores animarum ad suas partes pertinere dignoscant, ut populum suae curae commissum, cujus temporalis felicitas perinde ipsis cordi esse debet, edoceant, quanti momenti ea res sit, legatos ad Comitia deputare, qui in decidendis gravissimis regni negotiis vices ipsius sunt obituri: ab hoc proinde actu felicem Comitiorum exitum dependere, ex quo pronum erit inferre electionem illam summa conscientiae religione esse instituendam. Studeant porro DD. Curati populum fidelem contra erroris seductionis­que praemunire pericula; non enim desunt, qui velut sidera errantia1) obvios prensare, verbis phaleratis libertatem, cum ipsi servi sint peccati, crepare, vanisque promissis, quo­rum fidem exsolvere nec possunt nec volunt, imperitae multitudini fucum facere solent, ut eam in suas partes pertrahant. Ne igitur populus in fraudem inducatur, ipseque sibi da­mnum imprudens consciscat, admonendus erit, ut sibi ab hujusmodi caveat; simul autem ne inops consilii incertus haereat, permovendus, ut suffragia sua in eos conferat viros, quorum vera in patriam caritas, fides in regem, solida in religionem et Ecclesiam catholicam pie­tas, et sincerum de concivibus bene merendi studium exploratum est. E re imprimis Ecclesiae Catholicae est, ut in Regni Comitiis sedeant viri, qui ad exigentiam divini mandati 2) proni sunt reddere non tantum Caesari, quae sunt Cae­saris, sed etiam Deo, quae sunt Dei. Qui proinde erga Ecclesiam Catholicam, maximam Apostoliéi hujus Regni benefactricem, religionis et litterarum, omnis denique culturae al­tricem justi esse volunt, eamque praesertim in coordinando autonomico scholarum sua- arum et omnis proprietatis regimine, ea frui libertate permittant, quam lex aliis in Regno receptis confessionibus tribuit, constanterque tuetur. Quod enim uni justum, alteri aequum esse debet. Suapte autem intelligitur, quod haec non in Ecclesia Dei, aut e suggestu, qui annunciandis aeternis veritatibus destinatus est unice, fieri debeant: id enim a sanctitate loci alienum esse nemo est, qui non perspiciat. Denique, quia libertas sine virtute salva consistere nequit, populus ad omnem 1) Jud. 13. — 2) Marc. 18. 17.

Next

/
Thumbnails
Contents