Circulares litterae dioecesanae anno 1869. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Nr. I.

r 3 pietatem, ac praeceptorum divinorum observantiam excitetur, tunc nonnisi vere liber fu­turus ac beatus, si in religione ac doctrina Christi libertatis, beatitatisque suae posuerit fundamentum, et propugnaculum. „Si vos manseritis in sermone meo,“ ait Salvator *) „vere discipuli mei eritis: et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos. Amen, amen dico vobis, quia omnis qui facit peccatum, servus est peccati. Servus autem non manet in do­mo in aeternum; filius autem manet iu aeternum. Si ergo vos filius liberaverit, vere li­beri eritis.“ Strigonii, die 10-a Januarii, 1869. Festo Epiphaniae Domini, sive 6-a hujus pie in Domino obiit Carolus Funk, parochus Christinopolitanus annos natus tres supra quinquaginta. Susceptis anno 1840 sacris ordinibus curae animarum initium fecit Budae ad assumtam in Coelos B. M. V., 1841. praebendatus Strigonii, 1843. Cooperator Budae ad S. Annam, 1849. in Bajna, 1850. denuo Budae ad Assumtam, unde factus parochus Buda-Christinopolitanus. Animam ejus piis omnium suffragiis commendo, ut ad societatem civium supernorum celerius admis­sa, in conspectu Altissimi jugi deprecatione nobis, qui adhuc in stadio currimus, vicem exhibitae pietatis rependat. Per obitum hunc vacans beneficium parochiale Christinopolitanúm, juri patro­natus L. R. Civitatis Budensis obnoxium, qui obtinere cupiverint, supplices libellos suos usque 20-am mensis Februarii h. a. mihi exhibeant. Strigonii, die 10-a Januarii, 1869. D. Paulus Kovács Abbas et Canonicus Vaciensis operis, cui titulus: „Manuale parochorum“ ante plures annos a se typis vulgati, tomum primum novis recognitum curis, et praesentibus accomodatum adjunctis, indigentiisve recudendum curare proposuit. Lauda­bilis hujus studii motiva uberius exponuntur in folio praenumerationali, quod in uno pro quolibet Vice-Archi-Diaconali Districtu exemplari sub *|. advolvo. DD. Vice-Archi-Diaconi velint visa ab omnibus districtualibus DD. Curatis folia subin ad Cancellariam meam Dioe- cesanam remittere. Strigonii, die 10. Januarii, 1869. Per translationem Stephani Pitroff ad beneficium parochiale Vistuk vacans red­dita est parochia Als<5-Di<5sensis, pro qua praesentibus concursum vulgo, usque diem 15-am mensis Februarii h. a. duraturum. Strigonii, die 10-a Januarii, 1869. Nr. 230. Obitus Caroli Funk.Curren- tatio beneficii Buda-Christi- nopolitani. Nr. 216. Opus: „Ma­nuale parocho­rum'1 secundis curis vulgatur. X Nr. 217. Pro vacante parochia Alsó- Diós concur­sus indicitur. E tenoribus programmatis in adjacente philyra praenumerationali contenti clare patet, quod pagellae scholasticae quibus titulus est: „Tanodái lapok“ ab Antonio Lonkay jam in decimum quartum annum editae, porro quoque in spiritu catholico et cum singulari attentione ad praesentes scholarum indigentias redigi, intendantur, easdem itaque V. Nr. 218. Pagellae scho­lasticae „Ta­nodái lapok" commendan­tur. 1) Joan. 8. 31. seq.

Next

/
Thumbnails
Contents