Circulares litterae dioecesanae anno 1869. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
Nr. VI.
29 VI. Per translationem Mauritii Skrivanek ad beneficium parochiale Alsó-Diósense. vacat parochia Szokolócz, pro qua praesentibus concursum vulgo usque 20-am mensis Aprilis a. h. duraturum. Strigonii, die 16-a Martii, 1869. Nr. 1201. i Beneficium parochiale Szokolóczense currentatur. De Officio et Missa in honorem S. Pauli n Cruce celebrandis sequens prodiit S. Rituum Congregationis Decretum Urbis et Orbis: „Inconfusibilis Evangelii Praeco exstitit profecto Sanctus Paulus a Cruce, qui a Domino hisce propemodum temporibus, undecima nempe hora, ad erudiendam plebem suam missus, mercedem plenam et supereffluentem accepit. Hic enim Christi passionibus communicans et per urbes ac pagos pertransiens verbum vitae in aeternitatis cibum alendae Christifidelium familiae dispendebat, doctrinae opportunitate et veritate infirma confirmabat, disrupta consolidabat et depravata convertebat; donec in exultatione metens quod in lacrimis seminaverat, manipulos plenissimos obiens in aeterna tabernacula portavit; spiritum vero suum Alumnis, quos sub Crucis Vexillo congregaverat, reliquit, ut in Vineae cultura continuo adlaborarent. Dextera autem Dei ad superos exaltatus in gloriae hujus indicium portentis inter mortales resplenduit, quibus permotus Sanctissimus Dominus Noster Pius Papa IX. audito consilio Eminentissimorum et Reverendissimorum Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium, Sacrorumque Antistitum, qui anno 1867. ex universo terrarum orbe ad colendum saeculare Principum Apostolorum Natalitium frequentissimi in Urbem convenerant, Apo- stolicum hunc Virum in Sanctorum Albo adscripsit. Post amplissimos Altarium honores Ei tributos permulti ex iisdem Sanctae Romanae Ecclesiae Patribus Cardinalibus, Sacrorumque Antistitibus quo facilius Christifideles ad Crucis amorem ita excitarentur, ut nil aliud scire judicarent nisi Jesum et hunc Crucifixum, a Sanctissimo Domino Nostro Pio Papa IX. postularunt, ut Officium et Missam Sancti Pauli a Cruce Congregationis Clericorum Excalceatorum a Cruce et Passione Domini Nostri Jesu Christi Institutoris ad universam extenderet Ecclesiam. Eorum postulationibus a me subscripto Sacroram Rituum Congregationis Secretario eidem Sanctissimo Domino Nostro fidelissime relatis, Sanctitas Sua Apostolica auctoritate decrevit, ut deinceps festum Sancti Pauli a Cruce cum Officio et Missa pro Clero Urbis approbatis die 11-a Julii anni superius memorati sub ritu duplici minori quotannis die 28. Aprilis ab omnibus tam de Clero saeculari, quam Regularibus utriusque sexus, qui in Ecclesia universali ad horas Canonicas tenentur, celebraretur servata tamen Rubricarum dispositione. Contrariis non obstantibus quibuscunque. Die 14. Januarii, 1869. C. Episcopus Portuen. et S. Rufinae Card. Patrizi S. R. C. Praefectus. Loco f Signi. Dominicus Bartolini S. R. C. Secreta rius.“ Strigonii, die 17-a Martii, 1869. Nr. 1238. Decretum S. Eituum Congr. de Missa et Officio S. Pauli a Cruce.