Circulares litterae dioecesanae anno 1869. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
Nr. VI.
30 Nr. 1240. Breve Aposto- licum in merito declarationis Cleri Gallicani de a. 1682. Declaratio Cleri Gallicani, quam ille in Conventu triginta quatuor Episcoporum a. 1682. jussu Regis habito, edidit, velut Ecclesiae et S. Sedi Apostolicae injuriosa, mox per Summos Pontifices Innocentium XI. et Alexandrum VIII. proscripta, atque etiam per Praesules Hungáriáé sub Primate et AEpiscopo Strigoniensi Georgio Szelepcsényi Tir- naviae eodem anno congregatos reprobata fuit. In generalem illum Cleri Gallicani Conventum novas disquisitiones historicas typis vulgavit Gerin, Tribunalis Sequanensis assessor, atque eapropter a Beatissimo Patre laudari meruit ope Brevis, cujus tenorem ob rei gravitatem non potui non cum V. Clero communicare: „Pius PP. IX. Dilecte Fili, salutem et Apostolicam Benedictionem. Libentissime excepimus, Dilecte Fili, historicas disquisitiones tuas in Declarationem Cleri Gallicani; sive quia opportuniores quam alias accidunt fortasse pi’aesentibus adjunctis, sive quia conditio ipsa tua laici viri et magistratus te facit omni exceptione majorem, et in materia, quae minime blanditur plurimorum placitis, maximam lucubrationi tuae conciliat auctoritatem. Quamquam vero multi satis perspicue ac solide demonstraverint, nec communem nec plerorumque fuisse anno 1682. in ita dictis, Cleri comitiis sententiam infensam Pontificiae auctoritati et potestati ecclesiasticae; nec eam satis libere editam fuisse et ex animo, sed metu potius aut favore urgente, nec diu constitisse, sed brevi fuisse revocatam ab iis, qui eamdem vel promoverant vel ediderant; nec demum ullam inde partam fuisse Gallicanae Ecclesiae vel gloriam vel libertatem, sed potius labem aliquam inductam fuisse et veram servitutem; quod tamen alii et temporum historia, et validis freti argumentis asseruerant, id te per indubia confirmasse monumenta gaudemus, cum hujusmodi opus non parum conferre debeat ad discutiendas praejudicatas opiniones, ad praecludendum cavillationibus aditum, ad suadendum denique omnibus, peculiares Ecclesias eo praestantiore vigore, robore et fulgere splendore, quo studiosioris obsequii vinculo Romano Pontifici junguntur, cui Christus in Petro detulit primatum honoris, jurisdictionis, auctoritatis et potestatis in fideles universos. Haec te in propugnanda semper alacrius veritatis causa confirment; et interim auspicem gratiae coelestis Nostraeque paternae benevolentiae pignus excipe Benedictionem Apostolicam, quam tibi peramanter impertimus. Datum Romae apud S. Petrum, die 17. Februarii, 1869. Pontificatus Nostri anno XXIII. Pius P. P. IX.“ Strigonii, die 17-aMartii, 1869. Nr. 1241 Exemplaria novellaris legis de negotic institutionis popularis ad DD. Curatos transponuntur. Legem novellarem, de institutione populari latam, in forma consueta circula- 'rium litterarum atque in tot exemplaribus imprimendam jussi, ut cuilibet parochiae saltem duo exemplaria obtingant illa lingua concinnata, quam fideles parochiani loquuntur. Itaque ’nexu circularium, ddo 2. Febr. h. a. No 613. dimissorum ordinum DD, Vice-Archi-Diaco- nis committitur, ut advoluta praecitatae legis exemplaria mox ad suas competentias promovere velint. Strigonii, die 17. Martii, 1869.