Circulares litterae dioecesanae anno 1869. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
Nr. IV.
21 II. De scholae aedificio et interna instructione. Scholae aedificia erigantur loco sano, sintque sicca, et spectato scholarium prolium numero sufficientibus, amplis ac facile eventillari queuntibus cubiculis provisa, pro uno cubili 80 proles, et pro qualibet prole 8—12 quadratorum pedum spatium, computando. §• 27. Sic comparata esse debent etiam scholarum confessionalium aedificia, et magistratibus tam scholasticis, quam politicis injungitur obligatio, eo omnibus connitendi modis, ut praecitatae legis dispositioni etiam respecta scholarum confessionalium satisfiat. §. 28. Schola tabulis, porro quantum fieri potest, globis terraqueis, iconibus historiae naturalis objecta repraesentantibus, generatim quibusvis necessariis institutionis subsidiis instruatur. §.11. III. De objectis, quae in confessionalibus scholis proponenda sunt. Sunt sequentia : a) doctrina fidei ac morum, i. e. Religio, ad quam pertiuet etiam historia biblica; b) ars legendi et scribendi; c) arithmetica e memoria et cum calculis, notitia item ponderum ac mensurarum patriarum; d) grammatica; e) elementa physicae et historiae naturalis, cum respectu ad modum vivendi, quem sequitur, et regionem, quam incolit major pars parentum, a quarum prolibus schola frequentatur; f) geographia et historia patria ; g) practicae inviationes ex oeconomia rurali et in specie e horti cultura; h) brevis notitia jurium et officiorum politicorum; i) cantus; k) gymnastica cum respectu ad exercitationes militares. §.11. IV. De lingua institutionis. Quaelibet prolis materna sua lingua instituenda est, si lingua illa sit una e linguis, in communitate vigentibus. Quare ubi plures vigent, ibi talis constituendus est ludimagister, qui linguis illis institutionem praebere valeat. In majoribus mixti labii communitatibus, si vires illarum admittant, diversarum linguarum subdocentes applicentur. §. 58. V. De docente sive ludimagistro. Docentes fieri non possunt, nisi qui postquam in publica praeparandia integrum praeparandorum cursum emensi fuissent,'praescripta examina subiverunt, et testimonium sic dictae habilitatis obtinuerunt, vel si etiam publicum praeparandialem cursum non absolverunt, tamen examen tam theoreticum, quam practicum in publico praeparandiae instituto bono cum successu superarunt. Illi praeparandiali testimonio non provisi docentes, qui tempore publicationis novae hujus scholaris legis jam munus ludimagistri gesserunt, in hoc quidem porro relinquentur, sed habilitatem et dexteritatem suam in docendo coram superiore scholarum inspe-