Circulares litterae dioecesanae anno 1869. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
Nr. IV.
20 et in prolibus, debite institutis, solatia vitae praesentis, et beatam futurorum spem procurandi. Nihil enim boni parentes haeredibus suis pretiosius, quam christiano-catholicos mores, educationem religioso-moralem, et egregiam in necessariis ad vitam honeste agendam institutionem relinquere possunt. Quamcunque gravia populo fideli viderentur onera, per coordinationem scholarum catholicarum illi imponenda, cogitet, haec onera non amplius effugere, et a se amoliri posse; et qui sumtus in bene instructas scholas confessi- onales impendendos, quae propriae sunt religiosarum communitatum, ferre non vult, feret eosdem, aut etiam majores invitus, dum ad erigendas communes scholas, in quas communitas catholica, qua talis nullam jus, nullumque influxum exercebit, contribuere tanto plus debebit. Dum autem curae vestrae creditum fidelem populum ad conservandas catholicas suas scholas, ferendaque scopo hoc sacrificia provocaveritis, simul, quae vestrae sunt circa scholas, institutionemque in iis praebendam, partes ardentiori usque studio adimplere contendite. Alioquin loquemini „velut aes sonans, aut cymbalum tinniens“ ‘), eritisque ,,sicut vox clamantis in deserto“ 2). Videat populus, quod scholam frequentissime adeatis, experiatur, quod in illa libentissime commoremini, quod in medio pubis scholaris doctoris munus agere in deliciis habeatis, quod in provehenda re scholari nulli labori nulli fatigio parcatis, verbo ea omnia abunde praestetis, quae Vobis circa curam scholae, rectamque in ea prolium institutionem in pastoralibus, ddto 30. Augusti et 25. Octobris 1867. item ddto 2. Februarii 1868. dimissis litteris proposuimus, ac enixissime commendavimus. Ut vero sciatis, quaenam dispositiones novae legis ad scholas etiam sic dictas confessionales, adeoque et parochiales, inspectioni, directionique vestrae adusque creditas, referantur, et a quarum exacta observantia confessionalium scholarum existentia suspendatur, in subnexo brevem, attactarum dispositionum conspectum ob oculos sistimus: I. De obligatione scholam dementarem frequentandi. Hac obligatione tenentur omnes proles non obtusi ingenii vel plane mente aut contaminoso morbo laborantes, quae a schola excludendae sunt §. 3. a 6. usque 12-um respective completum 15-um aetatis annum. §. 1. Proles a 6—12 aetatis annum scholas quotidianas sive ordinarias, abinde usque 15 um annum scholas repetitorias sive dominicales adire debent. §§. 49. 50. A 6 usque 10 aetatis annum proles tam hy emis quam aestatis tempore exceptis feriis scholam frequentare obligantur. In communitatibus, quae oeconomia rurali occupantur, cum prolibus, quae decimum aetatis annum jam superaverunt, et adusque scholam solerter frequentaverunt, partiali deinceps dispensationi locus est, prout §. 51. innuitur. Parentes, vel tutores aut hospites in prolibus ,ad scholam mittendis negligentes primo monendi, dein puniendi sunt ad exigentiam §. 4. Parentibus et tutoribus liberum est proles domi, vel in institutis sive publicis, et ubicunque locorum existentibus educandas curare, sed hoc ipsum testimonio, Commissioni sive Directioni scholari exhibendo, comprobare debent. §. 6. Proles, quae privatim instituuntur examine, in schola publica annuatim subeundo, pertentari debent. 1 1) 1. Cor. 11. 1. — 2) Is. 40. 3.