Circulares litterae dioecesanae anno 1869. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
Nr. IV.
19 Id quidem nemo inficiabitur: catholicos mores in catholicis solum scholis doceri, formari, et exerceri posse. Fieri nequit, ut religiosum spiritum imbibant proles in scholis, ubi aequalis omnibus religiosis doctrinis auctoritas conceditur, aut potius, ne aliqua laesam se putet, nullius plane religionis ratio haberi permittitur. Vel an idonei erunt formando catholico characteri docentes, qui absque ullo ad eorum religionem respecta deliguntur? quanti hos inter censebuntur, qui non docentis Ecclesiae auctoritate, quod tamen ad praecipuas catholici magistri dotes pertinet, sed humanae persuasionis opinionibus regi se permittent, abrepti omni vento doctrinae, sicut S. Paulus dicit ’) in astutia ad circumventionem erroris.“ An non inter hos, et sub horum directione spiritum, quem Apostolus ali jubet2) extingui oportebit? In scholis vere Catholicis catholicam unitatem in sancta cunctorum discendorum, agendorumque harmonia manifestari oportet, quae in humanae solum rationis auctoritati innixis litteris ac scientiis, quamcunque illae bene fundatae suis assertoribus videantur, cum fulcro stabilitae per Deum Columnae veritatis3) destituantur, in vanum quaeritur. De illis solum vere dici potest, quod in gremio earum non scholae, sed vitae, et quidem etiam aeternae discatur. Quale vero sive docentes exemplum catholicae vitae praebere, sive discentes exhibere, vel ejus zelum ostendere possunt in scholis communibus, quae eo ipso, quod tales et non confessionales sint, ab omni religionis, et rituum catholicorum exercifio publico abstinere coguntur, teneram aetatem, quae in his caeteroquin plus justo humano respectu duci solet, cuive consuetudinum piarum magisterium tantopere necessarium est, religiosi indifierentis- mi labe mature inficiendo. His vero omnibus, ut alia communium scholarum consectaria hac vice silentio praeteream, occurrere potestis FF. et FF. in Christo Dilectissimi, scholas parochiales, sive populares catholicas in ambitu parochiarum vestrarum conservando, populumque fidelem ad earum custodiam animando, nutantes confirmando, singulos de necessitate illarum persuadendo. Certissime, Deus serio volentibus opitulabitur, et necessaria media petentibus ac quaerentibus, praestabit, dummodo sua e parte omnia agant, quae agere pro gloria Dei, sanctae Matris Ecclesiae utilitate, salute item animarum, sibi tantopere proximarum, possunt, ac tenentur. Omnis aetas, et historia testatur, homines nunquam sacrificia, licet magna reformidare, ubi de praestantia obtinendi finis persuasi sunt. Confirmat id exemplum multarum communitatum, quae proprias sibi struxerunt sacras et parochiales aedes, quarum tamen erectio longe plus operis et aeris, quam scholarum debita instructio deposcebat. Nolite FF. et FF. in Christo Dilectissimi! errare. De vivis Dei templis, de stabilitate fidei catholicae apud succrescentem populum, et generationem proximam agitur. Ut scholas catholicas habeant vestri fideles, a Vobis et illis maxime dependet, cum id lege publica minime prohibeatur. Conditionibus tantum a lege praescriptis oportet satisfacere ita, quemadmodum aliarum etiam confessionum hominibus idem jubetur. Est proinde cunctis pro sancta sua religione ac Ecclesia zelantibus possibile. Qui juribus Ecclesiae in gravissimi momenti hocce objecto volens renunciat, is religionem suam, suorumque salutem discrimini objicit. Contra vero, utentibus suo jure, licet oneroso, amplissimus aperitur campus, non solum de regno Dei conservando ac dilatando, sed etiam de Patria bene merendi, 1 1) Ephes. 4. 14. — 2) 1. Thcss. 5. 19. _ 3) 2. Tim. 3. 15.