Circulares litterae dioecesanae anno 1869. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
Nr. IV.
17 IY. Non adeo multum temporis intercedit, quod industriam vestram in solerter instituenda juventute, pastorali vestrae curae credita excitare, vel acuere studuerimus. Recenti certe memoria tenetis adhuc monitum Nostrum, cujus ope non humanis dumtaxat vocibus ac argumentis, sed ipsius Salvatoris, Dei ac Domini nostri Jesu Christi effatis, solemne Vobis esse jussimus, ut scholasticae cumprimis juventutis institutioni religiosae, qua sublimis vestrae missionis praecipuae parti, una gravissimae sacerdotalis ordinis obligationi, ea, qua potestis, maxima solertia, zelo ac vigilantia intendatis. Diximus ibi „christianam vitam et culturam a Christiana solum institutione procedere, expectarique posse;“ hanc vero in scholis praecipue, docili juventutis animo, mentibusque instillandam venire. Quapropter non dubitavimus id quoque edicere, quod ,,omnis, qui Ecclesiam docere prohibet, aut scholas, in quibus id praestet, vult illi eripere, prohibeat eamdem vivere.“ Sufficere tunc arbitrabamur, sollicitudinem vestram pastoralem eo dirigere, ut docere velitis non tantum in domo Dei, sed etiam in scholis, libenter, ac indefesse. Nunc autem alteram, priore illa nullatenus inferiorem, injungere Vobis curam cogimur, ut nempe scholas, ubi docere possitis, Ecclesiae religionique Catholicae conservare, fovere, et ad majorem etiam florem evehere satagatis. Notum enim Vobis est indubie, in proximis Regni Comitiis, circa Organisationen! sive coordinationem scholarum elementarium, totiusque institutionis popularis novam latam esse legem, quam per extensum cum singulis Vestrum communicare non morabimur. Legis hujus tenore liberum quidem Ecclesiae Catholicae, prout etiam aliis confessionibus relinquitur, scholas suas parochiales, sive confessionales porro quoque habere, vel etiam novas erigere ; ita tamen, ut omnibus per novam legem eatenus praescriptis ac inferius recensendis conditionibus ad omnem amussim satisfiat, alioquin gubernio jus competit scholas confessionales, ad exigentiam novae scholaris legis non coordinatas charactere confessionali exuendi, ac in sic dictas scholas communes convertendi. Per praecitatam legem clare etiam edicitur, postmodum prout individuis, ita integris etiam communitatibus liberum fore, ut proles suas in illas, quae sibi meliores visae fuerint, etiamsi non suae, sed alterius confessionis, scholas et instituta discendi gratia mittere possint. Quin et illud arbitrio communitatum stabit, an scholas suas, quae adusque confessionales fuerant, malint communes, hoc est, nulli religiosae Confessioni proprias reddere, illasque hoc pacto immediato status civilis influxui obnoxias factas, administrationi publicae subjicere. Quo in casu, ut perbene in- telligitis, beneficum Ecclesiae in institutionem ac educationem prolium catholicarum influxum vehementer imminui, salutaremque scholam inter et Ecclesiam, qui hactenus viguit, nexum rumpi oportebit, non sine magno religiosae educationis et institutionis detrimento. Quantum jam omnium, qui veri pastores, et non mercenarii sunt, proinde Vestrum etiam FF. et FF. in Christo Dilectissimi, quibus Supremus Pastor animas concredidit, tamquam rationem pro singula reddituris ') intersit, ut omni virium contentione scholas Nr. 613. Observanda circa legem de coordinatione scholarum elementarium et institutionis popularis in ultimis Comitiis latam. 1) Hebr. 13. 17,