Circulares litterae dioecesanae anno 1869. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Nr. IV.

18 catholicas sive confessionales servare, ideoque illas juxta praescriptum legis cunctis neces­sariis providere studeatis, ita in patulo est, ut id multis demonstrare non sit necesse; si tamen, ut confidimus, institutionis religiosae ac vere catholicae pondus et pretium, — qualis institutio in confessionalibus tantum scholis debite ac inimpedite praeberi potest — pro merito aestimare nostis, et immensi valoris beneficio, quod institutioni huic inest, pri­vari, privari nempe propria sive culpa sive negligentia pertimescitis. Institutio certe religioso-moralis, quemadmodum omni loco et tempore, ita praesertim quoad tenellum Ecclesiae florem, quo tota iere meliorum temporum spes inni­titur, quoad pubem inquam scholarem, prima est tam utilitate, quam etiam dignitate, omnes alias cognitiones superans. Quod quidem etiam lex, de qua loquimur, agnoscit, dum hanc primam in ordine ponit, inter omnia in scholis tradenda objecta, institutionis materi­am. Quanto magis hanc, huicque junctam in catholicis scholis morum disciplinam, paren­tes prolium in scholis elementaribus omnem fere pro tota sua vita doctrinam et instructi­onem haurientium, primam et inaestimabilis pretii esse, fateri debent! fideles inquam ca­tholici, quos, si tales reipsa sint, non tam commodi temporalis, quod fors abdicatione scho­lae parochialis erronee sperant, quam potius aeternae suae, suorumque felicitatis studi­osos oportet esse. Cogitate ipsi, et populo quoque fideli date ad cogitandum, quantopere cuncti, qui christiano censentur nomine, obligentur ad efficiendum, ut salutaris in effor- mandis moribus religionis et Ecclesiae influxus, quem haec in selectu magistrorum, libro­rum item, et universa scholarum elementarium coordinatione, ac regimine spiritui divinae legis conformiter exercet, maneat integer et non restrictus nisi per consilia, cooperationem­que ipsorum Ecclesiae filiorum. Scholae omnes, sed vel maxime elementares, quae eapro­pter parochialiumnomine veniunt, Ecclesiae Catholicae sua debent initia, prout in aliis pastoralibus meis litteris copiosius invictisque argumentis comprobavimus. Ab Ecclesiae Catholicae divinitus constituto Magisterio avulsae florere illae non poterunt; praecisos enim a vite, quae Christus est *) palmites arescere necessarium est, sorsque haec illos eo certius manet, quo sunt teneriores. Scholis, quae confessionales esse desinunt, Ecclesia opem su­am, et beneficia, quae plurimis in locis non modica sunt, jam vel ideo subtrahere coge­retur, ut his, alibi melius locatis, damna sibi illata reparentur. Profecto intimum scholam inter et Ecclesiam nexum, beneficum religionis in omnem institutionem influxum, schola­rumque confessionalium praecellentiam alienae a fide Catholica confessiones, pro merito norunt aestimare! Hae ne cogitant quidem de dimissione juris, quod in scholas suas, non exiguis certe sacrificiis fundatas conservatasque acquisiverunt. Probe nimirum persuasi sunt omnes, multo majora ex confessionalibus scholis in rem suam communem, suae prae­sertim religionis promanare emolumenta, quam ut haec ullis per statum civilem parandis commodis, aut impertiendis favoribus appendi possent. Non ignorant scilicet, statum civi­lem pro natura proximi, quem prosequitur, finis, suaeque potestatis de cognitionibus, ad civilem, ac terrestrem vitam pertinentibus vel maxime sollicitum esse: Ecclesiae vero esse, id etiam curare, quod unum est necessarium,2) religionem nimirum moresque fidelium. Quantum jam nostratibus dedecus esset, si quem alterius religionis ostendunt zelum, sal­tem non imitarentur ? 1 1) Joann. 15. 5, 6. — 2) Lnc. 10. 42.

Next

/
Thumbnails
Contents