Circulares litterae dioecesanae anno 1869. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Nr. XXVIII.

145 rein et Consumatorem Fidei nostrae oculos animosque coniicere voluerimus. Si enim Apo­stoli oculis et cogitatione in Christo J 'su defixi satis ex hoc animi viriumque sumserunt, ut adversa quaeque strenuo perferrent, Nos pariter Ipsum adspicientes in salutari pignore Re­demptionis nostrae, ex hoc aspectu, unde divina manat virtus, nos eam vim roburque inve­niemus, quo calumnias iniunas inimicorum artes superemus, ac salutem nobis, totque etiam miseris a via veritatis errantibus ex Christi Croce haurire laetabimur. Neque vero Redem­ptorem Nostrum respicere contenti, eam quoque mentis docilitatem induamus necesse est, ut Eidem libenter toto cordis affectu audientes simus. Hoc est enim quod ipse Pater caele­stis Maiestatis suae auctoritate praecepit, cum revelante Christo domino gloriam suam in monte praecelso coram electis testibus „hic est, inquit, Filius meus dilectus in quo mihi bene complacui Ipsum audite.“ Jesum igitur prono mentis obsequio audiamus utique in omni re, at in ea praecipue quam Ipse ita cordi habuit, ut, praenosceris difficultates qui­bus ipsa obnoxia futura esset in mundo, de illa ipsa Patrem suum obsecrare in novissima Caena effusis iteratisqne votis non omiserit; Pater Sancte serva eos in nomine tno quos de­disti mihi, ut sint unum sicut et Nos. Una itaque anima cum uno corde in Christo Jesn sit cunctis. Non aliud sane Nobis maiori consolationi futurum est, quam si obsequentem Christi monitis aurem cordis iugiter praebuerimus, quo pacto et nos esse cum Christo agno­scemus, et perspicuum aeternae salutis pignus inesse reperiemus in nobis: qui enim ex Deo est verba Dei audit.2) Has Pontificiae Nostrae cohortationis voces ex intimo corde depromptas Omni­potens et Misericors Deus Deipara Immaculata deprecante potenti sua ope confirmet, effi- ciatque propitius, ut uberibus fructibus augeantur. Convertat deinde faciem suam ad Vos VV. FF. ac tum corpora tum animos vestros benedictionis suae gratia prosequatur: cor­pora nempe, ut labores omnes qui a vestro sacro ministerio abesse non possunt strenue alacriterque ferre valeatis, animos vero, ut caelestibus auxiliis abunde repleti, sacerdotalis vitae exemplis et virtutum omnium splendore in Christiani Gregis salutem praeluceatis. Huius autem benedictionis gratia Vobis continenter adsit, atque omnibus vitae vestrae die­bus clementer adspiret, ut dies pleni inveniantur in Vobis, pleni sanctitatis et iustitiae, pleni sanctorum operum fructibus, in quibus verae nobis divitiae et gloria continetur. Atque ita Nobis continget felioiter, ut expleto mortalis peregrinationis cursu in novissimo illo vitae die dicere cum Propheta Rege non vereamur „laetatus sum in bis quae dicta sunt mihi in domum Domini ibimus“ atque aditum Nobis patere plane confidamus in Montem Sanctum Sion, Caelestem Hierusalem.“ „Allocutio habita in Vaticana Basilica Sacro Oecumenico Concilio inchoando a SSmo Domino Nostro Pio Divina Providentia PP. IX. die 8-a Decembris anno 1869. ad Episcopos Catholici Or­bis in idem Concilium congregatos. Venerabiles Fratres. Quod votis omnibus ac precibus ab Deo petebamus, ut Oecnmenicum Concili­um a Nobis indictum c mcelebrare possemus, id insigni ac singulari Dei ipsius beneficio, 1) loan. 17. 11. — 2) loan. 8. 47.

Next

/
Thumbnails
Contents