Circulares litterae dioecesanae anno 1869. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
Nr. XXVIII.
146 datum Nobis esse summopere laetamur. Itaque exultat cor Nostrum in Domino et incredibili consolatione perfunditur, quod auspicatissimo hoc die Immaculatae Dei Genitricis Virginis Mariae Conceptioni sacro, Vos qui in partem sollicitudinis Nostrae vocati estis, iterum maiori quam alias frequentia, in hac catholicae Religionis arce praesentes intuemur, aspectuque Vestro perfruimur iucundissimo. Vos autem nunc, Venerabiles fratres, in nomine Christi congregati’) adestis, ut Nobiscum testimonium perhibeatis Verbo Dei et testimonium Iesu Christi,2) viamque Dei in veritate omnes homines Nobiscum doceatis,3) et de oppositionibus falsi nominis scientiae,4) Nobiscum Spiritu Sancto duce indicetis5). Si enim unquam alias, hoc maxime tempore, quo vere luxit et defluxit terra infecta ab habitatoribus suis,6) divinae gloriae zelus, et Dominici gregis salus a Nobis postulat, ut circumdemus Sion et complectamur eam, narremus in turribus eius, et ponamus corda Nostra in virtute eius '). Videtis enim, Venerabiles Fratres, quanto impetu antiquus humani generis hostis Domum Dei, quam decet sanctitudo , aggressus sit et usque aggrediatur: Eo auctore funesta illa impiorum coniuratio late grassatur, quae coniunctione fortis, opibus potens, munita institutis, et velamen habens malitiae libertatem,8) acerrimum adversus Sanctam Christi Ecclesiam bellum, omni scelere imbutum urgere non desinit. Huius belli genus, vim, arma, progressus, consilia non ignoratis. Versatur Vobis continenter ante oculos sanarum doctrinarum, quibus humanae res in suis quaeque ordinibus innituntur, perturbatio et confusio, luctuosa iuris cuiusque perversio, multiplices mentiendi audacter et corrumpendi artes, quibus iustitiae honestatis et auctoritatis salutaria vincula solvuntur, pessimae quaeque cupiditates inflammantur, Christiana fides ab animis funditus convellitur, ita ut certum hoc tempore Ecclesiae Dei metuendum esset exitium, si ullis hominum machinationibus et conatibus exscindi posset. At nihil Ecclesia potentius, inquiebat Sanctus Ioannes Chrysostomus, Ecclesia est ipso caelo fortior. Caelum et terra transibunt verba autem mea non transibunt. Quae verba? Tu es Petrus, et super hanc Petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam9). Quamquam vero Civitas Domini virtutum, Civitas Dei Nostri inexpugnabili fundamento nitatur, tamen agnoscentes ac intimo corde doleutes, tantam malorum congeriem animarumque ruinam, ad quam avertendam vel vitam ponere parati essemus, Nos qui aeterni Pastoris Vicaria in Terris procuratione fungentes, zelo domus Dei prae caeteris incendamur necesse est, eam viam et rationem ineundam Nobis esse duximus, quae ad tot Ecclesiae detrimenta sarcienda utilior et opportunior videretur. Ac illud Isaiae saepe animo revolventes „ini consilium coge concilium“ et reputantes huiusmodi remedium in gravissimis rei christianae temporibus a Praedecessoribus Nostris salutariter esse usurpatum, post diuturnas preces, post collata cum Venerabilibus Fratribus Nostris Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus consilia, post expetita etiam plurium Sacrorum Antistitum suffragia, Vos Venerabiles Fratres qui estis sal terrae, Custodes Dominici Gregis et Pastores, apud hanc Petri Cathedram censuimus evocandos; atque hodie divina benignitate favente, quae, tantae rei impedimenta sustulit, sanctae Congregationis initia, solemni maiorum ritu ce- 1 1) Matth. 18, 20. — 2) Apoc. 1, 2. — 3) Matth. 22, 16. — 4)1. Tim. 6, 20. — 5) Act. Apóst. 15, 19. — 6) Isai. 24, 4, 5. — 7) Psalm. 47, 11, 12. — 8) 1. Petr. 2, IG. — 9) floniil. ante exil. n. 1.