Circulares litterae dioecesanae anno 1869. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Nr. XXVIII.

144 citudine dignum esse, et tantae rei magnitudini consentaneum, ut antequam Coneilia- rium rerum actio initium habeat, in omnis gratiae auspicium Vobis caelestis Benedicti­onis opem a Deo clementissimo precaremur; ac necessarium censuimus, Vobis eas tra­dere normas , Apostolicis Nostris litteris consignatas atque editas , quas ad omnia in Conciliaribus actionibus rite et ordine agenda, constituendas esse iudicavimus. Hoc au­tem illud est VV. FF. quod Deo et immaculata Deipara votis Nostris annuente hodierno die in amplissimo hoc Vestro conventu peragimus; nec satis verbis explicare possumus ingentem eam consolationem, quam Vestra haec exoptata, et debita Apostolicae vocis obsequio frequentia Nobis ingerit, cum Vos tandem ex omnibus Catholici Orbis parti­bus in hanc almam Urbem, indicti a Nobis Concilii causa convenisse, et summa ani­morum consensione Nobiscum coniunctos aspiciamus, quos eximia erga Nos et Aposto- licam Sedem devotio, mirificus ad navandam Christi Regno operam ardor, et in pluri­bus etiam, tribulationum pro Christo perpessio iure efficit cordi Nostro carissimos. Haec autem VV. FF. haec Vestra Nobiscum coniunctio eo gratior Nobis accidit, quod in ea hae­rentes Apostolorum vestigiis insistimus , qui suae unanimae -et constantis cum divino Magistro coniunetionis luculenta Nobis exempla reliquerunt. Nostis enim, ex sacris litte­ris, cum Christus Dominus Palaestinae regiones peragrans iter taceret per civitates et castella, praedicans et evangelizans regnum Dei, Eius lateri Apostolos pari omnes stu­dio adhaesisse, et duodecim cum Illo, uti Sanctus Lucas *) loquitur fideliter quacunque iter haberet, esse versatos. Atque haec Apostolorum coniunctio splendidius etiam eni­tuit eo tempore, cum caelestis Magister docens in Capharnaum de divinae Eucharistiae mysterio coram Hebraeis fusiori sermone pertractavit: tunc enim cum gens illa carna­lis et obtusioris sensus sibi de tantae caritatis opere persuadere non posset, atque ita Magistri pertaesam se ostendisset, ut multi discipulorum, Joanne testante, abirent retro et 2) non cum Illo ambularent, Apostolorum tamen amor in Magistri veneratione et ob­sequio immotus perstitit, et Jesu Apostolos percunctante num et ipsi vellent abire, gra­viter id ferens Petrus in eas voces erupit „Domine ad quem ibimus? ac rationem adie- cit quare Dominum constanti fide sequi velle statueret „verba vitae aeternae habes.“ Haec nos animo recolentes, quid dulcius aut iucundius hac nostra coniunctione reputare, quid porro etiam firmius ac stabilius tueri debeamus? Non deeruut certe Nobis una licet in Christi nomine coniunctis, non deerunt contradictiones ac dimicationes subeundae, nec ini­micus homo segnis erit, nil magis cupiens quam superseminare zizania; at Nos memores Apostolicae firmitudinis et constantiae, quae Domini praeconio laudari meruit , „vos estis qui permansistis mecum in tentationibus meis,“ 3) memores Redemptoris Nostri diserte de- nuuciantis „qui mecum non est contra me est“ officii pariter Nostri memores esse debebi­mus omnique studio curare, ut inconcussa fide ac firmitate Christum sequamur, Ulique omni tempore concordibus animis adhaereamus. In ea enim VV. FF. conditione constituti sumus, ut in acie adversus multiplices eosdemque acerrimos hostes, diuturna iam conten­tione versemur. Utamur oportet spiritualibus militiae Nostrae armis, totamque certaminis vim, tum divina innixi auctoritate, tum caritatis patientiae precationis et constantiae clypeo sustineamus. Nihil autem metus est, ue vires nobis in hac dimicatione deficiant si in Aucto­1) Luc. 8, 1. — 2) Joan. 6, 67. — 3) Luc. 22, 28.

Next

/
Thumbnails
Contents