Circulares litterae dioecesanae anno 1869. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
Nr. XXVIII.
143 Qui Strigonio die 28-a Novembris, Vindobona autem, ubi quorumdam negotiorum expediendorum causa diem exegi, 30*a ejusdem mensis discessi, Romarr, Deo opitulante die 2-a curr. feliciter pertigi. Die 5-a ad conspectum Beatissimi Patris admissus, illum, cujus velut aquilae renovari juventutem laetus oculis usurpavi, de vestri in Sedem Apostolicam fide, pietate ac fidelitate securum esse jussi, deponendo simul ad pedes Ejus obulos S. Petri, ultimo in Archi-Dioecesi collectos, ac per V. Capitulum Metrop. Ecclesiae meae insigniter adauctos, quibus pietas vestra ac fidelis populi praesentissimis S. Sedis Apostolicae indigentiis succurrere hac etiam vice voluit. Episcopos, qui jam 2-ta curr. Romae aderant in Concilio oecumenico partem capturi, Sanctissimus Dominus noster die 2-a in Sacello Sixtino Palatii Vaticani circa se congregavit, ad eosque subnexam habuit allocutionem. Illuxit tandem dies labentis mensis octava, immacultate vero Conceptae Deiparae Virgini sacra, qua Concilium Vaticanum ab ipso SummoPontifice apertum est solemnitate nunquam visa, atque in tanta non obstante coeli inclementia confluentis populi frequentia, ut illi capiendo maxima Urbis et orbis Ecclesia par haud esset. Tanti autem ex omnibus orbis plagis, si solam demas Russiam, Catholicorum carnificinam, ad Concilium congregati sunt Episcopi, ut si quod fuit ullum, quod universam Ecclesiam repraesentavit Concilium, Vaticanum tale profecto est. Impetrare a me non possum, quin illam etiam Vobiscum communicem allocutionem, qua Beatissimus Pater actionem tanti Concilii aperuit. In hac allocutionum pontificiarum communicatione accipite indicium, certumque pignus studii, quo Vestri memoriam, absens etiam corpore a Vobis facio. „Allocutio habita in Congregatione Generali ante primam sessionem Concilii Vaticani a SSmo Domino Nostro Pio Divina Providentia PP. IX. die 2. Decembris Anno 1869. ad Episcopos catholici Orbis, qui ad idem Concilium Romam convenerunt. Venerabiles Fratres. Sacri Oecumenici Vaticani Concilii conventus post paucos hinc dies auspicaturi, nihil opportunius Nobisqne iucundius existimavimus VV. FF. , quam ut Vos universos hodierno die iuxta Nostra hic desideria congregatos alloqui, ac praecipuam caritatem, quam intimo corde alimus, Vobis aperire possemus. Cum enim de re maxima agatur, qualis est illa in qua de remediis comparandis agitur tot malis, quae Christianam et civilem societatem hoc tempore perturbant, putavimus Apostolica Nostra solliNr. 5350. De Concilio oecumenico aperto.