Circulares litterae dioecesanae anno 1869. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
Nr. XXIV.
131 bra unitatem discindi. In Concilio opinionum luctam, in quali repraesentativi regiminis essentiam reponunt, frustra quaesieris. Non scindetur illud in partes dextram vel sinistram, non in centrum vel extremam dexterae aut sinistrae. Non ibi reperies collectam turbam, ex condicto uni applaudentem, alteri convitiantem; nemo ibi inter clamorum certamina obruetur, non obtinebit, quod Tullius notavit ad Atticum: „Pauci tamen boni inerant, qui moesti, inter sui dissimiles, et moerentes sedebant, et contagione turpitudinis vehementer permovebantur.“ Quidquid studium, ingenium, aetas, officia peracta, rerumque usus contulit prudentiae et auctoritatis, — haec inquam praesidia non deerunt in Concilio, cui praesidebit ipse Summus Pontifex, quem in Eugenio III. sic alloquitur S. Bernardus: *) „Sunt quidem et alii coeli janitores et gregum Pastores. Habent illi sibi assignatos greges, siDguli singulos: tibi universi crediti, uni unus. Nec modo ovium sed et pastorum tu unus omnium pastor. Unde id probem, quaeris? Ex verbo Domini. Cui enim non dico Episcoporum, sed etiam Apostolorum sic absolute et indiscrete totae commissae sunt oves ? Si me amas Petre, pasce oves meas. Quas? illius vel illius populos civitatis? aut regionis? aut regni? Oves meas, inquit. Cui non planum, non designasse aliquas, sed assignasse omnes? Nihil excipitur, ubi distinguitur nihil.“ Quanta de congregando Concilio et ex occasione convocationis ejusdem de Ecclesiae constitutione ac juribus typis vulgata sunt scripta paradoxis falsis, ac absurdis plane assertionibus referta? Atque utinam haec saepe non fuissent foetus ingenii hominum, qui catholico censentur nomine! Hodie nimirum multi scribunt theologicarum rerum, imo ipsius parvi catechismi ignari, qui tamen aliqua ecclesiasticae materiae lectione obvia et non satis decocta, jam animantur ad calamum arripiendum, quo gravissimos circa fidem et Ecclesiam errores spargunt. Divini eloquii auctoritatem ex oculis dimittunt, venerandae antiquitatis documenta vilipendunt, aut certe in pravum sensum, pro more advocatorum, detorquent, historica facta confingunt, aut certe ad suae praejudiciis, sinistraque affectione captae rationis normam exigunt, nec verentur sacerrima Ecclesiae jura censorio naso discutere. Nos VV. FF. et FF. in Christo dilectissimi scimus Ecclesiam catholicam opus esse divinum, non conditam humanitus, non regendam aliter, quam divinus fundator voluit, nulla sui parte ab hominibus reficiendam- Ecclesiam unam, visibilem, quia hominum, et non invisibilium spirituum necessitatibus conformatam, universalem, infallibilem, inexpugnabilem, et divina eminentem Hierarchia, cui soli docendi ac regendi potestas collata, — talem inquam Christus instituit Ecclesiam. In ipsa Hierarchia invariabilem regiminis formam ipse divinus Ecclesiae Auctor constituit. Selectis enim, duodecim ex omnibus, quos solos potestate exornavit, unum elegit ex duodecim, cui plenitudinem potestatis clavium symbolo contulit, ut adeo divino magisterio et Petri auctoritate ferantur leges generales Ecclesiae, ut in primis Comitiis Apostolorum ajebat Petrus: „Visum est Spiritui Sancto et Nobis“2). Illa scilicet plenissima utebantur auctoritate, quam non ipsi sibi pro lubitu dederunt, aut arrogaverunt, sed quam acceperunt a Christo, Christus autem a Patre: „Sicut misit me vivens Pater, et ego mitto Vos“ s). Sicut igitur originem, sic regiminis quoque formam sive constitutionem suam ab ipso Christo accepit Ecclesia. Iccirco dixit Dominus: „Qui Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et Publicanus“ 4). et „cui qui non crediderit, condemna- 1 1) Consid. L. 2. 8. — 2) Act. 15. 29. — 3) Joan 20. 22. — 4) Matth. 18. 17.