Circulares litterae dioecesanae anno 1869. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Nr. XXIV.

132 "bitur“’). Ipsa Ecclesia proinde viva est lex, et permanens magisterium. S. Augustino fa- tente : „Ego Evangelio non crederem, nisi me catholicae Ecclesiae commoveret auctoritas“. Haec auctoritas decidit in omnibus generalibus Synodis, eadem decreta sanciet in Vaticano oecumeDico Concilio, quod Sanctissimus Dominus noster convocavit. Petrus per os Pii IX. loquetur ibi, et loquentur ii, quos posuit Spiritus Sanctus regere Ecclesiam Dei, seu loquetur summa in Ecclesia et infallibilis auctoritas, qualem in Conciliis generalibus SS. Patres semper agnoverunt. Sic S. Athanasius concilii Nicaeni definitionem verbum Dei non dubitat appellare: „Verbum Dei“, inquit2) „per oecumenicam Synodum Nicaenam manet in aeter­num“; et S. Ambrosius 3) „sequar tractatum Nicaeni Concilii, a quo me nec mors, nec gladius separare poterit“. S. Leo M.4) negat inter Catholicos esse numerandos, qui defini­tiones Concilii Nicaeni, et Chalcedonensis regulas non sequuntur. Nemo denique nescit il­lam S. Gregorii M. 5) professionem: „Sicut sancti Evangelii quatuor libros, sic quatuor con­cilia suscipere et venerari me fateor. . . . quia dum universali sunt consensu constituta, se et non illa destruit, quisquis praesumit aut solvere, quos religant, aut ligare, quos solvunt. Quisquis ergo aliud sápit, anathema sit.“ Ceterum de Concilio, cujus celebratio imminet, verba etiam ad fidelem, curae Nostrae pastorali creditum populum lingua vernacula direximus in litteris Nostris pastorali­bus, quas, quamprimum percipietis, ex ambone publicare, ac explicare non moremini, ad Vos quoque tenores praedictarum litterarum pertinere existimantes. Nos obligationis Nostrae probe conscii ac memores, Deo juvante, in Generali Vaticano Concilio aderimus, scopoque hoc haud post multos dies iter in aeternam Urbem ingrediemur. Ne autem tempore absentiae Nostrae ex Archi-Dioecesi salus animarum de­trimenti quid capiat, neve negotia Dioecesana moram patiantur, denunciamus Vobis, Vica­rios Nostros in spiritualibus Generales congruis a Nobis instructos fuisse facultatibus. Ut vero in Synodo omnia et Nobis et universo gregi fidelium feliciter cedant, ade­atis una Nobiscum cum fiducia ad Thronum gratiae, et precemini Deum, Patrem miseri­cordiarum et tolius consolationis, ut det Concilii Patribus Spiritum fortitudinis, Spiritum sapientiae et intellectus, Spiritum consilii et caritatis, ut doceat illos omnem veritatem, quo ea, quae ad Dei gloriam, Ecclesiae Catholicae incrementum, atque animarum salutem procu­randam arduis his temporibus necessaria ac opportuna sunt, videant, statuant, sanciant, nullis difficultatibus deterriti, nullis tentationibus devicti. Sed et Deiparam Virginem, matrem pulchrae dilectionis, agnitionis et sanctae spei, cujus immaculatae Conceptionis festo Pa­tres Synodi primo congregabuntur, una Nobiscum invocate, ut ad universum illum Coetum misericordes suos oculos convertat, votis faveat, coeptis assistat, ut ipsa praeeunte, ipsa juvante, in viis justitiae ac veritatis ambulent Synodi Patres in medio semitarum judicii. Dum autem Nos pro universa Ecclesia Sancta Dei laborabimus a Vobis divulsi, Vos speculatores domus Israel, vineam custodite, vigilate super vigilias noctis, zelo zelemini pro Domino exercituum. Sit vita vestra speculum integritatis, Christi bonus odor, lux mundi, exemplum facti fidelium in verbo, in conversatione, in caritate, in fide, in castitate. Et Deus pacis et dilectionis Vobiscum sit. Arnen. Datum Strigonii, die 10-a Novembris, 1869. 1) Mare. 16. 15. — 2) Epist. ad Afric. -— 3) Epist. 21. — 4) Epist. 78. — 5) 1. 1. epist. 25. Joannes in. p. Archi-Episcopus.

Next

/
Thumbnails
Contents