Circulares litterae dioecesanae anno 1869. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
Nr. XXIV.
127 Americae Statuum fundamina posuit Washington ait: „religio et mores sunt fulcra boni communis necessaria. Non diligit patriam, quisquis felicitatis humanae haec potentissima fulcra convellit. Omnis sapiens politicus religionem pari modo veneratur et diligit, sicut homo pius. Influxus ejus in felicitatem domesticam et politicam est immensus . . . . Ratio et experientia testantur moralitatem in populo sine religione non posse consistere.“ Actum igitur agunt, qui societatem civilem a religione separare adnituntur, quae ejus fundamentum, lux et vita est. Quidquid a Deo avellitur, perit, ad interitum properat. Testem hujus veritatis ipsa Historia Orbis agit. Omnia quippe Regna ad incitas redacta fuisse conspicimus, quae jugum religionis divinum excussere. — Vana haec impiorum conamina ceu continuatio conspirationis ejus sunt tenenda, ceu rebellionis adversus Deum forma nova, quae per omnia currit secula; — sunt repetitio eorum verborum, quae ipse divus Magister indocilis rebellis ori imposuit: „nolumus hunc regnare super nos.“1) Si verum porro est, de quo increduli sibi et aliis persuadere cupiunt, hominem non pollere anima immortali, spiritu immateriali, concedendum quoque erit omnes ideas sublimiores, spirituales pariter nonnisi dementiam esse. Negata animae immortalitate finis vitae humanae alter plane esse nequit, nisi ipsa felicitas terrestris per copiosissimum usum rerum terrenarum acquirenda, et quum usus hic jam eas possessas supponat, partus et quaestus bonorum terrenorum. — Non advertunt qui sic docent, quod hominem omni sua exuant dignitate. Homo enim, qui quoad corpus brutis animantibus assimilatur, nonnisi spiritu gaudens immortali, similitudinem Dei adipiscitur. Dignitatem certe hominis haud provexisse censeri possunt, qui in hirsuto simio initia, aut sordido coeno incunabula generis humani se reperivisse somniant. — Plus adhuc dicam: si nihil praeter substantias materiales existit, si omnis vita hominis legibus nonnisi physicis, coeca cum necessitate operantibus accomodetur, — nullus amplius libertati voluntatis, nullus imputationi morali, nullus essentiali inter bonum et malum morale discrimini superest locus. Ad pestiferorum suorum principiorum necessaria haud advertentes consectaria, de libertate conscientiae et cultuum fabulantur, hanc ajunt, esse proprium cujuscunque hominis jus, quod lege proclamari et asseri debeat in omni recte constituta societate; et jus civibus inesse ad omnimodam libertatem, nulla sive ecclesiastica sive civili auctoritate coarctandam, quo suos conceptus quoscunque sive voce, sive typis, publice manifestare et declarare valeant. Delirantes utique haud cogitant et considerant, quod libertatem perditionis praedicent. Negata libertate et lege morali nullum quoque datur jus — voce hac in nativo suo sensu intellecta, — nulla quoque sive a potestate sive a meris factis independens immutalibis justitia. Locum juris facta consummata, locum justitiae potestas occupat. Sic ergo materialismus non modo omnis religionis est lethalis hostis, sed doctrina ejus morum et juris, quae potius omnis juris et moralitatis negatio est, inimica quoque est ordini sociali, quum societas penes similes doctrinas a cunctis adoptatas ne uno quidem mQ- mento consistere posset. Negata libertate et lege morali non solum in ordine civili, sed in relationibus quoque hominum ad invicem particularibus jus necessario regnat fortioris; charitas proximi omni destituitur sensu, misericordia egeno exhibita ratione et fundamento caret. 1) Lue. 19. 14.