Circulares litterae dioecesanae anno 1869. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Nr. XXIV.

128 Pars mortalium cogente natura ad diram destinatur egestatem, pars altera vero ad fruen- dum bonis, et cursui naturae conformiter accidit, quod pars una eaque minor hominum altera ceu medio utatur, eo fine, ut bonis terrenis fruiturae sibi inserviat, quam subin, postquam gaudia ad extremam usque guttam exhaurienti operam ministravisset, sine mi­seratione ad incitas redigi patitur*. Ex his perspicuum est Ecclesiam nostris diebus non, quemadmodum lapsu praeteritorum saeculorum, doctrinas solum revelationis adversus impias haereses vindican­das habere, sed sublimis ea quoque ipsi obtigit provincia: ut rationem ipsam ac cardi­nales rationis veritates, moralitatem ac jus naturale, ceu prima omnis societatis humanae fundamenta contra spiritum nequitiae, qui a Deo descivit, tueatur. Ecclesiae Dei nun­quam major ac magis conspicua obtigit provincia, quam recte nostris diebus! Ecclesia hodie non solum ea est petra, cui Christi diva insistit religio, sed petrá est quoque univer­si ordinis naturalis, quem contra easdem adversarias potestates propugnat, quae ipsam Christi Religionem evertere adnituntur. Sicque complementum sortitur quod jam ante duo abhinc saecula magnus Germanorum philosophus — Leibnitz — praemonuerat di­cens : ventura esse tempora, quibus Ecclesia non tam fidem, quam rationem contra in­credulorum assultus vindicandam habebit; postremumque in mundo errorem fore atheis- mum. Haec proh dolor tempora vivimus! — Spiritus enim mendacii, qui id a nobis postulat, ut genu nostrum non Deo vi­vo ac vero, sed inerti flectamus naturae, id improbo suo volvit animo, ut litteras, scho­lam, familiam, matrimonium, statum ac societatem vinculis primum Christianismi, serius omnis religionis eximat, et sub sua mittat jussa, omni tyrannide duriora, ut sic ope scientiae, scholae, civilis status, quinimo et ipsius familiae, idololatria naturae in religionem eveha­tur orbis. — Hinc explica universalia, quae nostris diebus sonant classica: scientiam a fide, scholam ab Ecclesia, Ecclesiam a statu et matrimonio esse separandam. — Separare igitur volunt id, quod Deus conjunxit, quod a sato mundo junctum semper fuerat, et jun­ctum semper manere debet, nisi homines patri mendacii et perditioni victimas cadere ne- cesse sit. — Genii aevi nostri scopus hic est, ut populi placido ast securo gressu benefi­ciis Christianismi priventur. Per intentam separationem ipsum nervum vitae succidere Christi religioni cupiunt, quo sic eo certius illam eradicent. Nulla enim quum eis afful­geat spes fidem uno quasi ictu in cordibus hominum enecandi, vel Christianismum more tyrannorum saevitie infamium antiquae Romae proscribendi, successive saltim magis magisque eum e vita hominum eliminare, et intra quatuor Ecclesiae muros, aut in cu- jusvis subjectivam individualitatem eum recludere cuperent, penes nefaria isthaec moli­mina id credulis persuadere nitentes: separationem hanc ab eis intentam ad progressum, scientias, libertatem provehendam inomisse esse necessariam, esto hujus strictim oppo­situm sincera nitatur veritate. Eliminatae scientiae christianae, suam , quae Deum insipienter ignorat, urgent substitui, scientiam, quae futilibus superstructa praejudiciis, et omni solido fundamento de­stituta, revelationem contra omnium populorum unanimem persuasionem e mero arbitrio negat, et omne id quod supernaturale appellatur dementiam referre declarat, scientiam il­lam, quam verbum Apostoli jam acri perstrinxerat stilo, dicens: „hi autem quaecunque

Next

/
Thumbnails
Contents