Circulares litterae dioecesanae anno 1869. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Nr. XXII.

/M. 4 siastica“ V. S. D. Barth. Holzhäuser abs se sedulo collata et denuo edita ad pedes Bea­tissimi Patris humillime deponeret. Earum exemplar subiicimus: Pius P. P. IX. Dilecte Fili, salutem et Apostolicam Benedictionem. Gratulamur tibi, Dilecte Fili, quod semen a te iactum per commentarium de vita et gestis venerabilis Bartholomaei Holzhäuser in bonam terram inciderit, multosque iam videas clericos saeculares, iuxta illius institutum in communem coivisse vitae societatem. Utilitas certa illa, quae saeculo XVII. inde obvenit Clero, praesertim germanico, non minores aetati nostrae spondere videtur fructus: siquidem consociatio animorum fota per communem vitam alit caritatem, simulque Dei favorem conciliat, qui se futurum promisit in medio eorum, qui in nomine ipsius congregati fuerint et loquuturum ad cor in solitudine. Bonum propterea et iucun- dum dixit Regius Psaltes habitare fratres in unum, reique suavitatem et efficaciam com­paravit unguento in capite Aaron, quod descendit in barbam eius et in oram vestimenti; ac rori, quo perfunduntur montes Hermon et Sion. Clerici enim a societate saeculari ne- gociisque semoti, et in unitate fidei ac spiritus coniuncti, inunguntur spirituali gratia, quae intellectum veluti caput irrigat, omnemque vitae rationem componens et ad sedulam ciens creditorum munerum functionem, descendit per evangelicum ministerium ad fideles, eorumque corda veluti ros matutinum foecundat. Qua de re non probatum dumtaxat, sed et praeceptum conspicimus ab antiquis Ecclesiae legibus, uti presbyteri, diaconi, suhdia- coni simul manducent et dormiant, et quidquid eis ab ecclesiis competit, communiter ha­beant; ac suasum, ut ad apostolicam, communem scilicet vitam, summopere pervenire studeant. Factum idcirco est, ut cum primum servus Dei a Decessore nostro s. m. Inuo- centio XI. instituti sui approbationem poposcit, Nostra Congregatio Episcoporum et Regularium negotiis praeposita, cui res commissa fuerat, responderit: Rem instituti huius piam et sanctam ac iuxta antiquos Ecclesiae canones esse, quae confirmatione non indi­geat, cum profiteatur hoc ipsum, quod primae christianitatis Clerus fecit. Eant igitur in pace, et cum omni benedictione deducant in praxim. Novum tamen decus tam utili veteris disciplinae instaurationi additurus s. m. Innocentius XI., defuncto iam Bartholomaeo, institutum Apostolica auctoritate confirmavit anno 1680, et ea de re scribens ad Leopol- dum I. Imperatorem, qui id fieri postulaverat, dixit: ,,L’instituto dei Chierici in commune viventi, ehe dalia Maesta Vostra ci fu anni sono raccommandato, e stato da noi presente- mente con aatorita Apostolica con'ermato; e ci pvomette nella cultura della vigna dei Signore frutti tanto copiosi, ehe merita di essere in gran stima appresso di tutti ed es- sere da tutti protetto.“ Et paulo post in alia epistola: „Tanto grande e il concetto che abbiamo di esso, ehe ne speriamo indubitatamente un copioso progresso alia Chiesa di Dio, ed a noi una raccolta sempre durabile di alleggrezza.“ Spem hanc et Nos fovemus, si eodem Bartholomaei spiritu novae istae Clericorum in commune viventium societates informentur. Quamobrem et eos commendamus, qui in lmiusmodi vitae institutum iam coierunt; et nova semper atque ampla ominamur laetis istis exordiis incrementa. Tibi vero, qui per librum tuum tam bene meruisti de Clero, et iis omnibus qui praestantioris boni desiderio ducti nomen suum dederunt ac daturi sunt piis hisce societatibus, coeles­tium gratiarum auspicem et praecipuae benevolentiae Nostrae pignus Apostolicam Bene­dictionem peramenter impertimus. Datum Romae apud s. Petrum die 17. martii 1866. Pontificatus nostri anno XX. Pius P. P. IX. Et sane omnia praecepta et institutiones huius sodalitii eo aptissime collimant, ut

Next

/
Thumbnails
Contents