Circulares litterae dioecesanae anno 1868. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
Nr. XV.
74 Nr. 2724. Obitus Joan- nis Gergelyij Cooperatoris Siglisbergen- sii. in Evangelio pronunciari audiebant „Confiteor tibi Pater etc.“, in quibus verbis se impeccabilem esse Filius Dei testatus est, non vero peccata illi confessus fuit. Quos jam S. Augustinus sic redarguit *): „In hoc ipso, quod sonuit Confiteor, pectora tutundistis. Tundere autem pectus, quid est, nisi arguere, quod latet in pectore, et evidenti pulsu occultum castigare peccatum? Quare hoc fecistis, nisi quia audistis „Confiteor tibi Pater“. Confiteor audistis, qui confitetur, non audistis. Nunc advertite. Si Confiteor Christus dixit, a quo longe est omne peccatum.“ Sed consuetudinem illam etiam S. Rituum Congregatio identidem reprobavit, ac proscribendam decrevit. ,,In benedicendo populum cum SSmo Sacramento celebrans nihil dicere, cantores ef musici nihil quoque canere interim debent, non obstante quacunque contraria consuetudine“, decrevit praelaudata Congregatioa). Anno autem 1835. quaesitum fuit ab eadem Congregatione: „An servanda sit consuetudo dandi benedictionem cum Ostensorio, quando cantatur versus „sit et benedictio“, vel potius an impertienda tantum sit benedictio expleto hymno, uti habetur in Rituali Romano et Cae- rem. Episc. atque decrevit S. R. Congregatio in Sabin. 5. Febr. 1639. in Caputaquensi 9. Febr. 1762.“ S. Congregatio respondit3): „negative ad primam partem, affirmative ad secundam partem. “ Insuper occasione similis decisionis factae super quaestione, e Tre- censi Dioecesi proposita, decreti modo allati observantia specialiter commendata fuit Episcopo his verbis: „Proprium et ejusdem Sanctissimi Domini Papae votum exponit (S. Congregatio) ut pro ea, quae Amplitudo tua praestat, pietate ac zelo omnino adlaboret, ut memorata benedictio impertiatur absque cantu, et in ea Rituale Romanum, cujus leges universalem afficiunt Ecclesiam, integre servetur.“ Ex his patet benedictionem cum SSmo Sacramento non ad verba: „novo cedat ritui“, nec ad verba „sit et benedictio“, sed hymno toto plene terminato , et cantoribus atque musicis ad silentium redactis, dandam esse; haud absimiliter, quando populus canit lingua vernacula „Sanctus“, benedictonem impertiendam esse non dum adhuc tertium canitur hicce hymnus, sed itidem hymno tertium quoque»expleto, atque organoedo ac populo tacentibus. Patet porro abusum esse non tolerandum, in fine Lytaniarum dari benedictionem cum SSmo Sacramento intonando „sit nomen Domini benedictum e. s. p.“, quandoquidem clarissima sit Ritualis Romani et Cae- rem. Episc. dispositio: „benedictionem cum SSmo Sacramento impertiendam esse sic, ut Sacerdos nihil dicat, sed crucis tantum signum super populum cum SSmo Sacramento producat, in quo praesens est Christus Deus Noster, qui benedictionem nobis impertitur.“ His universalibus normis non potest per quaecunque particularium Ecclesiarum vel Dioecesium statuta, eo minus per consuetudines, illis contrarias derogari, quas proinde omnes ac singuli Sacerdotes cujuscunque sint dignitatis ac officii observare tenentur. De velis observandum: Sacerdos populo cum SSmo Sacramento in Ostensorio benedicens semper habere debet velum humerale et quidem nunquam non albi coloris, cujuscunque etiam sint coloris paramenta Sacerdotis 4). Haud absimiliter velum, seu palliolum pyxidis, seu ciborii, in quo conservantur particulae consecratae, albi coloris esse oportet, non autem sive rubri, sive viridis, sive violacei pro ratione nempe colorum, quae habent ipsa paramenta. Male igitur agunt, qui palliola alterius coloris quam albi adhibent, quoad velum enim sive palliolum ciborii varietas colorum circa paramenta vigens, locum non habet. Strigonii, die 14-a Junii, 1868. Joannes Gergelyi, Cooperator Siglisbergensis die 14-a Junii anni curr. anno aetatis 29-0 post pie suscepta moribundorum Sacramenta ad aeternitatem evocatus est, cujus animam solitis ad aram suffragiis hisce commendo. Budae, die 17-a Junii, 1868. *) Serm. 8. de verbis Domini. — •) 9. Febr. 1762. — 3) Die 23. Maji 1835. — 1) S. K. Congr. 9. Julii 1678.