Circulares litterae dioecesanae anno 1868. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Nr. XV.

75 I. Perceptio anui 1866-i : a) e manentia anni 1865-i fl. 656 xr. v. a. 87 b) e censibus capitalium .... ♦ 1460 —* * c) ex oblatis membrorum instituti annuis « • 2396 66 in' summa: 4513 53 Erogatio ejusdem anni: • 3910 11 manentia: • 603 42 II. Perceptio anni 1867-i: a) e manentia anni 1866-i ... . . 603 42 b) e censibus capitalium . . . 1450 94 c) e sorte protractis litteris obligatoriis 1000 florenorum re- luti fundi urbarialis . ..... 1050 d) ex oblatis membrorum instituti annuis • 2435 20 in summa: 5539 56 Errogatio ejusdem anni: • 4157 58 manentia: .... 1381 98 Pensionalis hujus instituti capitalia omnia cum fine a. 1867-i assurrexerunt 31152 fl. 50 xr. v. a. signanter: 1) in chartis relutae urbarialitatis . , 22102 fl. 50 xr. 2) in cassa parsimoniali Strigoniensi elocatis • • 6000 fl. — xr. 3) in oblatis a Metrop. Capitulo Strigoniensi 1000 fl. — xr. 4) apud privatos elocatis .... • * 2050 fl. — xr. a quibus omnibus capitalibus depensi annui census, detracta contribu­tione faciunt 1504 fl. 66 xr. Haec status fundi pensionalis, annuae nimirum ejusdem perceptionis ac ero­gationis deductio manifestum reddit, beneficum hoc institutum lenta quidem, laeta ta­men capere incrementa, laetiora multo capturum, si a benefactoribus, imprimis vero a ludirectoribus, quorum emolumentis illud subservit, amplioribus symbolis auctum .fue­rit. Quod ut fiat, DD. Curati sua hujus instituti commendatione efficere satagant, cujus rationem ipse quoque pro viribus habiturus sum. Secundum praemissam specificationem annui redditus pensionalis instituti e censibus et symbolis commembrorum redundantes, 4000 florenos circiter important. Ita­que in pensiones fixas annuatim non possunt impendi nisi 3800 fl. Alioquin exhausto penitus fundo, perplexitates emergerent, ob quas forte assignatae pensiones sistendae forent, ut nihil de subsidiis dicam, quae orphanis docentum prolibus addicuntur. Anno 1865-0 numerus pensione donandorum in sexaginta defixus fuit ita, ut primae classis pensio pro viris in 100, secundae classis in 80, et tertiae classis in 60 florenis stabi­liretur, viduabus autem dimidium harum summarum resolveretur. Jam vero annis 1866. et 1867. e sexaginta pensione donatis quinque dumtaxat supremum diem obie­runt, adeoque totidem tantum vacantiae emerserunt; numerus autem novorum suppli­cantium, quibus ad pensionem jus competit, adeo increvit, ut votis omnium responderi aliter haud potuerit, quam si deinceps pensiones assignatae fuerint, quae viribus fundi et numero supplicantium commensuratae sint, seu ut fiat, quod statuto 21-o pensionalis ipsius instituti disponitur, nimirum ut pensiones quovis triennio ad vires cassae deter­minentur. Iccirco, sed habita etiam ratione votorum ac precum, per commembra insti­tuti horsum substratarum, pensiones pro annis 1868—1870. ita reducendae seu respe­ctive stabiliendae fuerunt, ut primae classis pensio 80, secundae classis 60 et tertiae clas­Nr. 2707. Statas fundi sive instituti pensionalis docentum. Coordinatio et assignatio pensionum.

Next

/
Thumbnails
Contents