Circulares litterae dioecesanae anno 1868. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
Nr. XIII.
63 XIII. Fratres et Filii in Christo Dilectissimi! Inter acerbas illas calamitates, quibus miserum Adae genus derelictae veritatis, et contemtae erga legem divinam obedientiae poenas luit, nulla formidabilior apparet in terris, quam fames; quae integras non urbes modo, sed etiam regiones depopulatur. Atrox haec plaga, quam vindex reatuum mundi, justitia divina, jam in Veteri Testamento rebellibus populis inflixit; quam Deus peccanti Davidi proponens, in signum misericordiae, cum dira peste commutari passus est (II. Reg. 24. 13 —15.), hacque ratione hanc illa mitiorem esse comprobavit, majorem í'egnis vastitatem, quam omnes aliae calamitates adferre consuevit ; eoque terribilior est, quod in ejus comitatu passim et alia mala, morbi, lues ac pestilentia compareant, quodve diuturniore malo, per menses et annos durante, innumeros torqueat, timore vero et anxietate repleat omnes, millenisque inedia tabescentibus, quam alia pericula relinquere solent, spem ipsam adimat salutis; cum longiore inedia pressis, cibus ipse tardius per misericordiae manus suppeditatus, mortem nonnisi accelerare videatur. Tristi experientia docti, ante paucos abhinc annos, vos ipsi FF. et FF. in Christo dilectissimi! cladis hujus et ingentem extensionem, et diras sequelas didicistis; — nec proinde verbis meis opus est, ut in vobis erga populos, sub pondere talis aerumnae gementes, compassionis sensum excitare adnitar. Id potius dicam: Terribile hoc flagellum, inaudito plane rigore, in alterum jam annum adversus Africae Septemtrionalis, in specie vero Algeritani regni, nunc imperio gallico parentis, populos desaevire. Non aetati parcit, neque sexui, inter arabes incolas, diuturna fames, et toti regno tremendam minatur sortem. — Horret animus, communicare literas Archi-Episcopi Algeriensis ad Episcopatum Gallicum populumque catholicum datas, quibus ingens hominum illic degentium strages describitur. Sordidae putrescentium olerum reliquiae , tribuli, palmarumque radices, acerba silvestrium arborum folia pro cibo sunt iis, qui in arida hac regione ne vel talibus escis potiri valent! Aliis vero abjecta dudum et exesa carie ossa, vel defossa in terram et rursus exhumata animalium cadavera, abominabilem pastum praebent. Ita, ut ad lit er am impleantur in illis quoque lugentis prophetae lamenta, quibus sortem filiae Sion deflet: „Adhaesit lingua lactentis ad palatum ejus.. ■— parvuli petierunt panem, et non erat, qui frangeret eis. Qui vescebantur voluptuose, interierunt in viis; qui nutriebantur in croceis, amplexati sunt stercora... Melius fuit occisis gladio, quam interfectis fame: quoniam isti extabuerunt consumpti a sterilitate terrae.“ (Jerem. Thren. 4. 4—9.) Manipulus foeni secus vias forte repertus, qui vix pecudibus alendis antea par esse judicabatur, homines et bruta ad triste certamen provocat, ut misero hoc alimento victoris — hominisne, vel colluetantis cum illo pecoris, incertum — vita nonnihil prolongetur, et certa mors ad aliquod temporis spatium arceatur. Ad initium anni hujus jam centum millia indigenarum, partim e morbo grassantis cholerae, partim ob famem interivisse constat! Quantum vero numerus hic ab illo Nr. 2410. Arabum dira fame pressorum inopia per eleemosynas sublevanda.