Circulares litterae dioecesanae anno 1868. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
Nr. XIII.
64 tempore excreverit, crescatque continuo, facile ex praemissis collimari potest: etiamsi diserta literarum documenta non perhiberent. Gubernium imperiale gallicum ingentem pecuniae vim inter egentes profudit; laborare queuntibus occasionem merendi solers suppeditat: sed ingens superest viduarum et orphanorum multitudo, quam Archi-Episcopus Algeriensis , Ordinesque religiosi, cumprimis autem sorores caritatis, alendam susceperunt; quaeve tanto majorem ultro quoque piorum hominum, praesertim Ecclesiae catholicae fidelium sollicitudinem jure deposcit, quod centeni et centeni puerorum gentis arabicae, non tantum materiali cibo refecti e mortis faucibus erepti serventur, sed etiam spirituali catholicae fidei alimento enutriti, jam nunc, post aliquot mensium institutionem et christianam educationem, renasci, ac vitae aeternae redditi cernantur; spesque affulgeat, fore, ut per continuátam institutionem novella hac plantatione notabiliter augeatur credentium indigenarum numerus et adducatur aliquando ad conversionem gens arabum quoque, quae adusque legi Christi parere pertinaciter recusavit. Verum Archi-Episcopi Algeriensis, qui solus „ultra mille proles arabicas se suscepisse“ scribit, prout et catholicorum ejatum vires longe superans istud caritatis opus, in majore praesertim extensione tunc solum continuari, et Christiana prolium educatio ad optatum finem perduci poterit, si illud catholicorum in aliis etiam orbis partibus degentium amore, cura, subsidiis fuerit suffultum. Hoc igitur fine praelaudatus Antistes, quemadmodum antea populum Galliae, sic nunc universos Europae fideles provocat; in Hungáriám quoque presbyteros (in specie Philippum Gilles et Josephum Bauer) dimittens: qui collectis eleemosynis, orphanorum ad domos religiosas majori numero jam receptorum et adhuc recipiendorum sustentationem, christianamque educationem possibilem reddant; sicque ex indigenis ipsis nova succrescat Christiana soboles; cujus ope inveterata Mohamedis superstitio, quae, ut negari nequit, ob instillatum sequacibus suis fatalismum, et omnis industriae culturaeve contemtum, maximam in praesenti quoque calamitate partem habet, — tandem profligetur, et depulsis ignorantiae tenebris, florentissimae olim Africanae Ecclesiae, ubi Sanctorum Cypriani, Augustini, Fulgentii et aliorum claritas effulsit, antiquo splendori restituantur. Provoco itaque FF. et FF. in Christo Dilectissimi! vestram caritatem zelumque sacerdotalem, ut hos dignos in Christo Fratres, qui indultum etiam gubernii nostri per ministeriale rescriptum sub Nr. 2628. die 13-ia Maji exaratum obtinuerunt, quive excellentissimo misericordiae non tantum corporalis, sed etiam spiritualis operi vacant, cum amore suscipite, eorumque missionem fructuosam reddere contendite. Excitate fideles Vestrae pastorali curae concreditos ad novi hujus Apostolatus felicem successum pro viribus promovendum, largiendamque illam gratiam, quam Deus hilari datori, et in nomine suo quidpiam tribuenti abunde, cum centifaria mercede rependere vult et sancte promisit. Quia vero antelati presbyteri ad quasvis parochias stipis corrogandae causa accedere nequeant, provoco Vos porro, ut inter curae vestrae creditos fideles praedicto scopo eleemosynas ipsi colligite, et collectas ad Cancellariam Officii mei transponite. Budae, die 20-a Maji, 1868.