Circulares litterae dioecesanae anno 1868. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Nr. I.

3 dictae uni conditioni Apostolatus satisfacere, atque unionis socius fieri vult, nulla alia re opus habet, quam ut se coram parocho eatenus declaret, qui nomen ejus notat, re­spective Catalogo sociorum inscribit. Hanc tam piam, salubrem, ac ubique locorum et terrarum receptam Apostolatus orationem ipse quoque pro hac etiam Archi-Dioecesi approbo, et in eadem pro recepta declaro, nihil in votis habens magis, quam ut illa in Clero et fideli populo magis ac magis radices figat, ac propagetur. Quod enim omnia tam verba, quam opera nostra, si velimus, ut illa virtutis ac meriti rationem induant, in nomine Domini nostri Jesu Christi proferre ac peragere debeamus, auctor est S. Paulus scribens: „Omne, quodcunque facitis in verbo, aut in opere, omnia in nomine Domini Jesu Christi, gratias agentes Deo et Patri per ipsum.“1) Itaque per ipsum i. e. Christum, cum ipso et in ipso facienda sunt omnia. Per ipsum, ut Mediatorem et Pontificem nostrum, cum ipso, ut Capite nostro, in ipso, in ipsius spi­ritu, motivis ac intentionibus. Hoc idem praecipit Gentium Apostolus dicens: „Sive er­go manducatis, sive bibitis, sive aliud quid facitis: omnia in gloriam Dei facite.“ 2) Sci­licet „omnia propter semetipsum operatus est Dominus,“ 3) ergo et nos omnia propter illum faciamus, oportet. Omnia bona a Deo procedunt: ergo ad eum referenda; per amorem omnia nobis donat: per amorem omnia ei reddenda. Pro omnibus hominibus, i. e. pro universis et singulis hominibus, ita ut neminem excludamus, orandum praecipit idem S. Paulus: „Obsecro primum omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus.“ 4) S. Jacobus autem hortatur dicens: „Orate pro invicem, ut salvemini; multum enim valet deprecatio justi assidua.“5) Preces autem in unione cum SSmo Corde Jesu effundendas esse, pro more suo egregie docet piissimus ac una doctissimus Bernardinus a Picenio, Ordinis minorum Capucinorum, qui postquam haec S. Pauli verba6) explicuisset, hanc adjungit exhortationem, dignam, quae menti et cordi imprimatur: „Hinc disce recursum ad cor Christi, ut eo Deum digne diligas et proximum. A solo Christi corde Deus digne diligitur, digne adoratur, digne colitur: quia infinita persona, hinc infinitus amor, infinita adoratio, infinitus cultus. Quidquid in temetipso fa­cias, hoc coram Deo nihil est, sicut tu ipse, imo et totus mundus coram ipso tamquam nihi­lum et inane. Amor tuus nihil est, adoratio tua nihil: quid enim nihili reverentia et annihi- latio. At amor Christi, seu quo Christus Deum diligit, infinitus est, et adoratio infinita, cul­tus infinitus. Ut ergo dignum quid, et proportionatum Deo offeras, recurre ad cor Christi; hoc corde dilige Deum, adora Deum, cole Deum; digne,amabis, digne adorabis et coles : cor­de quippe Dei Deum amabis, adorabis et coles. Ad hoc datus est nobis Filius Dei mediator noster, ut per eum ad Deum accedamus, Deumque colamus. Ad hoc Christus caput et cor- nostrum est, ut nos membra ejus per eum digne Deum diligamus. In omnibus itaque religio­nis actibus recurre ad cor Christi, intra in illud, ipsum sic tibi redde proprium, ilioque cor­de Deum adora, benedic, lauda. — Junge cor tuum cordi Christi; ipsique corde unitus of­fer Deo Christi adorationes, amorem, omnesque illius cordis actus. Similiter utere Christi corde ad amorem proximi: eum dilige, quomodo diligit Christus; illum desidera in visce­ribus Christi: Christum diligat, ut a Christo diligitur.“ Hucusque Picenius.7) ») Colos. 3. 17. — 2) 1. Cor. 10. 31. — 3) Prov. 16. 4. — 4) 1. Tim. 2. 1. — 5) Epist. 5. 16.— «) Philip. 1. 8. 7) Vide Epistolarum B. Pauli Apostoli triplex expositio — auctore eodem. Tom. 2. Parisiis 1846.

Next

/
Thumbnails
Contents