Circulares litterae dioecesanae anno 1868. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Nr. VIII.

45 Nr. VIII. Reservationein casuum, seu graviorum delictorum non in externa tantum politia, sed etiam coram Deo vim habere, SS. Tridentina Synodus in haec verba declaravit:1) „Si quis dixerit, Episcopos non habere jus reservandi sibi casus, nisi quoad externam politiam ; atque ideo casuum reservationem non prohibere, quominus Sacerdos a reservatis vere ab­solvat; anathema sit.“ Confessarios autem absolvere praesumentes absque facultate a casi" bus et censuris Sedi Apostolicae, vel loci Ordinario reservatis, incidere in excommunicatio­nem reservatam Summo Pontifici, et absolutionem hujusmodi nullam esse declaravit ac de­crevit Clemens X.') Reservationi in articulo mortis locum non esse, novimus ex eodem Tri- dentino Concilio, quod docet:3) „pie inEcclesiaDei custoditum semper fuisse, ut nulla sit re­servatio in articulo mortis.“ Ut jam reservatio casuum Archi-Episcopalium in hac Dioecesi sapientissimo SS. Con­cilii Tndentini monito conformiter4^) aedificationem fidelium operetur, eorumdem fidelium, curae meae creditorum, saluti providere cupiens , praesentium vigore decerno ac declaro: in posterum omnes Sacerdotes, in hac Archi-Dioecesi, in ordine ad audiendas Christi fidelium sacramentales Confessiones rite approbatos et facultate absolvendi ordinaria instructos, in se. quentibus circumstantiis poenitentes vere contritos, imposita semper gravi salutari poeniten­tia, injunctaque iis frequenti Confessione a casibus Archi-Episcopo reservatis absolvere posse: 1) Quando poenitens Confessionem generalem sensu stricto sic dictam de tota vita anteacta depromit, eo tamen onere, ut hujusmodi poenitentes admoneant, eos non posse in posterum, si denuo in peccata reservata inciderint, ab alio Sacerdote absolvi, quam ab habente potestatem in reservata. 2) Quando poenitens est detentus in carcere. 3) Quando poenitens est sponsus vel sponsa, et Confessio fit vel immediate, vel tribus diebus ante benedictionem nuptialem. 4) Quando poenitens est mulier praegnans partui proxima, h. e. in ultimo mense praegnationis constituta, nec facile ad confessarium redire, vel ad alium absolvendi facultate gaudentem accedere potest. 5) Quando poenitens est aegrotus, et Ecclesiam adire revera nequit, etiamsi non sit in articulo mortis constitutus. Volo tamen, ut in hoc casu confessarius, si dilationem absolutionis ad excitandum magis poenitentiae spiritum, vel ob alias causas necessariam, aut utilem esse duxerit, ab Ordinario absolvendi facultatem consueto modo petat ac im­petret. Moneo porro omnes confessarios, has facultates esse stricte interpretandas, neque pro lubitu extendendas, atque poenitentes semper de atrocitate criminum commissorum, eorum- que reservatione serio edocendos, atque iis inculcandum esse, confessarium tantum per speciale privilegium absolvere posse. Nr. 1426. Facultas a ca­sibus reserva­tis absolvendi ampliata, sive potius nunc primum con­cessa. 1) Sess. 14. de Sacr. Poenit. C. H. —2)Const. 7. Superna. Vide Deel. S. Congr. Ep. et Reg. sub Clemente VIII. 1601.; ac sub Paulo V. 1617. et sub Urbano VIII. 1628. — 3) Sess. 14. de Sacr. Poenit. Cap. VII. — 4) ibid.

Next

/
Thumbnails
Contents