Circulares litterae dioecesanae anno 1868. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Nr. IV.

28 sensus moralis, conscientiae nec vocem, nec remorsus intelligens, et de statu vitae futurae parum, aut nihil sollicitus. Ita in mores abit, praesenti solum tempori et sensualitati vivere, incurium erga leges et ipsa judicia Dei, mortisque terrores. Tota societatis modernae cul­tura cogitandi agendive modus id probare videtur; frequentissimi vero, inter adolescentes etiam, autochiriae casus, innegabile reddunt. Videmus sane, inter homines, qui christiano immo catholico nomine censentur, lu­dibrio haberi dogmata et praecepta Ecclesiae, irrideri Sacerdotium, contemni Episcopatum, impugnari Hierarchiám universam, ita in capite, sicut in membris, neque sermonibus solum et cavillationibus privatis, sed acerbis etiam invectionibus et publicis actis scriptisque. Esset desperare de possibditate emendationis et remedii sufficientia, tantam in or­dine morali conversionem inter populos olim religiosissimos, ex malitia solum, et non etiam ex supina hominum circa res religionis ignorantia explicare velle, hominum inquam, qui „velut irrationabilia pecora, naturaliter in captionem et in perniciem“ ruentes, quaecunque „ignorant blasphemant;“1) decepti „per philosophiam et inanem fallaciam, secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi, et non secundum Christum;“2) de quo non sciunt, „quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter.“3) Unde haec universalis poene, a primo fervore fideque patrum discessio?4) Flucti­bus immensis jactari videmus omnem juris et justitiae, omnem societatis et civilitatis Chri­stianae compagem. Damnatis ab Ecclesia vitiis et erroribus indulgere videmus juvenes simul et senes, plebem et eruditos; neque religionem solum, sed ipsam divini nominis Jesu virtutem atque sanctitatem vilipendi; negarique, in hoc omne genu flecti debere, „coelestium, terrestrium et inferorum;“ ut „omnis lingva confiteatur, quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris.“5) Numquid non amplius in hoc mundo Christi nomeu praedicatur? An non amplius evangélium annunciatur? An non amplius datur sacerdotium, missione,do­cendi Christi legem, instructum? Immo vero, rursus occurrit illud sancti Patris Gregorii: ,Mundus Sacerdotibus plenus estu, verum „etsi sunt, qui bona audiunt, desunt tamen, qui dicant ;“ nempe dicant cam zelo et scientia, prout Apostolus monet, ac Christus docuit. Rursus ad illam causam principalem redimus: quod institutionis, praesertim elementaris, officium a multis longe minoris existimetur, quam ut illa ipsi occuparentur; sed secundariis committunt operariis, aut omninonegligunt: supponentes, alioquin esse in scholis alios magi­stros, a quibus, esse libros, e quibus necessaria sat superque addiscere possunt, dummodo velint. Ita munus docendi negligitur; quod tamen Apostolis adeo sublime videbatur, ut nequidem beneficentiae causa, vel studio exercendorum bonorum operum ab eodem ab­strahi voluerint! „Non est aequum,“ inquiunt, „nos derelinquere verbum Dei, et ministrare mensis.“6) Nolunt officium docendi aliis committere; licet illos christianae caritatis exerci­tium ad hoc provocare videatur: scientes nullum esse posse caritatis aut beneficentiae actum excellentiorem, quam ignorantes docere, et ad agnitionem Dei et Christi Jesu adducere. Hoc inquam est beneficium maximum, quod Dei filius mundo adtulit: qui, ut B. Augustinus di­cere non reformidat,7) „si mediocri corde, et quasi humano captu et ingenio consideremus fa­cientem,“ in curandis infirmis, et miseria hominum temperanda, „quod ad potestatem per­tinet, non magnum aliquid perfecit, et quoad benignitatem parum fecit;“ at vero do - cendo, profuit omnibus, et maximum contulit beneficium, exercuit caritatem, et exercet in perpetuas aeternitates. Ideo Magis ter noster esse dicique voluit; ideo „Verbum“ appellari : quia Ipsum agnoscere, vivere est. Certe diebus etiam nostris ,,in hoc maxime ign o ra n t i a detinetur humana, quod sub deformitate crucis, aeternae gloriae Dominum,“ non vult accipere. „Et quid mundo tam periculosum, quam non recepisse Christum ?“8) inquit S. Hilarius. Hinc est quod Apostolus et Doctor gentium, ipsam maxime necessarii Sacra­1) II. Petr. 2. 12 ___2) Colos. 2. 8. — 3) Colos. 2. 9. — 4) II. Tliess. 2. 3. — 5) Philipp. 2. 10—11. — 6) Act. t. 2. — 7) Tract. 17. in cap. 5. Joan. 8) Comm, in Matth, cap. 18,

Next

/
Thumbnails
Contents