Circulares litterae dioecesanae anno 1868. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Nr. IV.

29 menti dispensationem postponat officio praedicandi, protestatus') : „nescio, si quem alium baptizaverim. Non enim misit me Christus baptizare, sed evangehzareet ne quis putet sublimem aliquam de rebus coelestibus disputationem heic intelligi, addit: „evangelizare, non in sapientia verbi, ut non evacuetur crux Christi.“ Clare his innuit Apostolus: primum esse docendi munus, cui Sacerdos incumbere debet, si legem Christi, discipulos suos in mun­dum mittentis , conscientiose velit adimplere. Quid vero dicturus erat de talibus animarum pastoribus, qui docendi munus non propter sacramentorum administrationem, sed saepe ob occupationes ejusmodi relinquunt, quae nequidem ad munus sacerdotale referri possunt, aut illi adversantur? Incuria illa et omni cordato horrorem ineutiens indolentia, quam hodie milleni Christianorum erga praecipua status sui officia ostendunt, qua ducti viri et mulieres, etiam rurales, matrimonii leges contemnunt, proles exponunt, sibi ipsi mortem violenta manu ad- sciscere minime formidant, certe non aliter explicari potest,— ut de blasphemiis innumeiis ac perjuriis nihil dicamus — quam ex supina religionis ignorantia; et quod sui cognitione non minus, quam recta Dei notitia carentes, coeci et amentes tremendo illi praecipitio ad- propinguent, quod dura mors, abrupta brevis hujus vitae semita, in omnem aeternitatem semet extendendum, infelicibus revelabit. Quanti sunt, in quorum mentibus tota religionis notitia confusum chaos est, permixtum superstitiosis opinionibus, haereditaria ignorantia ad proles a parentibus derivatis; non autem clara, distincta, profunde in animum demissa ve­ritatum ac obligationum cognitio: qualis tamen illa, per solertem, in puerili ac juvenili praesertim aetate collatam institutionem, reddi fors potuisset ac debuisset! Difficilia vivimus tempora; quis id negaverit? At tmmquid soli vos FF. et FF. in Christo Dilectissimi talia estis experti? Numquid non et alii, majori adhuc jure de similibus conquesti sunt? Immo vero hoc fortiores se temporibus, et mundi victores ostenderunt, quod mala suorum temporum et viderint, et illis medelam adtulerint, nobis etiam profutu­ram. Nolite credere : vobis solis tale jugum imponi, vos solos tam gravi docendi lege teneii, tantaque necessitate urgeri. Audite summum Pontificem Clementem Papam XIII. quid in capite Catechismi Concilii Tridentini, ad parochos dati scribat: „Quod igitur hoc Christianae reipublicae difficillimo tempore“, inquit, ,,ad pravarum opinionum fraudes removendas, et veram sanamque doctrinam propagandam stabiliendam que oportunissimum subsidium cura nostra praebet et diligentia, vestrum est Vene­rabiles Fratres, operam dare, ut a fidelibus recipiatur.“ Habetis difficilium, immo difficil­limorum temporum exemplum: at una remedium etiam auctoritate Universalis Ecclesiae praescriptum, quo malis feliciter occurri potest et periculum removeri. Quale vero illud est? Institutionis et catechismi divina virtus ; at talis institutionis, qualem Christi Jesu et Apo­stolorum exemplum comprobavit et consecravit. Hanc omnis aetas nonnisi cum suo damno deseruit. Ideo semper de novo debuit inculcari. Debet autem nostris praesertim tem­poribus; nam actu valet illud praelaudati Pontificis de Catechismo Romano dictum: „Ve­rum hunc librum non mediocri labore et studiocompositum, omnium consensione probatum,et summis laudibus exceptum, his temporibus e Pastorum manibus propemodum novitatis amor,“ apud alios negligentia et tepor, „excussit, cum alios at que alios Catechismos extulerit, nullo modo cum Romano comparandos.“ De quo tamen ultro fatetur, quod: „Nullum“ plane vel exiguum, optimi quoque libri „fructum praebebunt utilitatis, si qui eos proponere et explanare audienti­bus debent, minus docendo sint ipsi idonei.“ Quid autem vos FF. et FF, in Christo Di­lectissimi reddat idoneos ad docendum in spiritu et virtute Christi Jesu, id non meis, sed S. Gregorii verbis dicam; qui primum et ante omnia caritatem exigit a praedicante: „quia qui caritatem erga alterum non habet, praedicationis officium suscipere nullatenus debet“2) inquit. Nec immerito: nam unice dilectio, qua parati sumus, uti esse debemus, „pro fratribus animas ponere,“ 3) patientiam illam in vobis alere sufficit, quae in docendis rudibus nun­1) I. Cor. 1. 17. ■— 2) Hom 17- in Luc. cap. 10. — 3) I. Joan. 3. 16.

Next

/
Thumbnails
Contents