Circulares litterae dioecesanae anno 1868. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Nr. IV.

27 misisti“, ait, „in mundum, et ego misi eos in mundum.“1) Et ad quid misit? Audivimus superius: ad docendum. Hoc igitur opus nostrum est: fideliter custodire traducem doctrinae coelestis, quae credentibus dat vitam aeternam; hoc nostrum officium est: „sanctificare“ homines in veritate. Nam sermo Domini nostri Jesu Christi veritas est.2) Huic imprimis occupationi instare monet etiam Apostolus dilectum suum Timo­theum, ubi dicit: „Attende lectioni, exhortationi et doctrinae... Attende tibi, et doctrinae; insta in illis. Hoc enim faciens et teipsum salvum facies, et eos, qui te audiunt.“3) „Tu vero permane in iis, quae didicisti, et credita sunt tibi: sciens, a quo didiceris.“4) „Testi­ficor coram Deo et Jesu Christo, qui judicaturus est vivos et mortuos, per adventum ipsi­us, et regnum ejus: Praedica verbum, insta opportune, importune, argue, obsecra, increpa in omni patientia et doctrina.“ 5) Cum tanta dilectionis et zeli vehementia is solum docendi munus suis injungere potuit, qui alibi de seipso asseverat: „Vae mihi, si non evangeli- zavero.“6) Is inquam, qui optime persvasus ipse fuit de immenso divinae revelationis, et veritatum per nos annunciandarum pretio; de necessitate institutionis christianae, sine qua nemo Deum agnoscere potest, nec eum, quem misit, Christum Jesum Salvatorem mund. Veritatis hujus agnitio Apostolos ad innumeros labores, ad subeunda pericula, in certas denique mortes impulit; haec novos semper excitat ab octodecim jam saeculis viros, missionibus ad barbaras gentes ita devotos, ut propter institutionem rudium non tantum omnia vitae civilis commoda, sed ipsam etiam patriam tellurem relinquere sint parati. An non rubore debent suffundi sacerdotes, ejusdem muneris apostoliéi consortes, eadem missione dignati, si nequi- dem commodas et ab omni periculo tutas adire velint aedes Ecclesiae, vel scholarum, ubi verbum Dei fidelibus, sanguine Christi Jesu redemtis, ac tenellae aetati, deberent annunciare ; cujus etiam Divino Salvatori peculiaris inerat cura, praecipuus amor, et ad quam speciale mandatum illud pertinet: „Sinite parvulos, et nolite eos prohibere ad me venire; talium est enim regnum coelorum.“7) Ad Christum Jesum v enire est, illum agnoscere. Nemo autem ad agnitionem Dei et Salvatoris venit, si non doceatur. Hanc voluit Deus esse viam communem et naturalem, qua ad altiorem spiritus felicitatem pertingitur. Ideo cunctis in­geminatur illud: „Qui habet aures audiendi, audiat.“ Sed etillud nobis: „Docete.“ Non enim in vanum dicit scriptura: „Fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi.“8,) Átverő: „Quo­modo credent ei, quem non audierunt? quomodo autem audient sine praedicante?9“) Ipsi per- bene nostis, quam abunde providerit Deus de his, qui missi fuerunt. Vos ipsi e numero illorum estis.... Et tamen quid cernimus FF. et FF. in Christo Dilectissimi! Mundum in maligno positum? Certe; sed quando non erat? Persecutiones, insidias, furorem eorum, qui sunt inimici crucis Christi, contra religionem et Ecclesiam tumultuantem ? Átverő his vix ulla saecula caruerunt. Sed videmus ignorantiam inter catholicos etiam late diffusam, ignorantiam inquam et oblivionem veritatum religionis summe necessariarum ; quae penes tan­tam scientiarum profanarum lucem, multiplici dolore debet corda vere fidelium afficere: ex hac enim innumera mala derivantur. Videmus indifferentismi spiritum atque soporem ani­morum erga omnem religionem, et veritates aeternas: unde naturaliter promanat obtusus, 1) Joan. 17. 18. — 2) Joan. 17. 17. — 3) I. Tim. 4. 13—16. — 4) II. Tim. 3. 14. — 5) II. Tim. 4. 1—2. — «) I. Cor. 9. 16. — 7) Matt. 19. 14. — 8) Rom.10. 17. — 9) Bom. 10—14.

Next

/
Thumbnails
Contents