Circulares litterae dioecesanae anno 1868. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Nr. II.

15 sollicitudinis vocati adstare continenter Romano Pontifici, eique in regimine universae Ec­clesiae studium suum operamque praestare debeant, graves eisdem multiplicesque indixit poenas, ipso facto et absque iudicis declaratione incurrendas, si extra civilem Ecclesiae Statum demigrare ausi fuerint quacumque ex causa etiam publica ef favorabili, et in corpore iuris clausa, nisi eadem causa a Romano Pontifice pro tempore existente expresse antea fuerit et probata et admissa. Iam vero huiusmodi inobedientiae, atque irreverentiae exemplo adversus Nos et Apostolicam Sedem per memoratum Cardinalem edito, proculcatisque tam audacter ab eo saci'orum Canonum sanctionibus et Pontificiis Constitutionibus, diu multumque, sed tamen frustra expectavimus, dum ille resipiscens errati veniam postularet; frustra illum per Car­dinalem publicis negotiis praepositum ac deinde per Cardinalem Sacri Collegii Decanum admonendum curavimus de gravissimis poenis, quibus iuxta sacros Canones et Pontificias Constitutiones obnoxius evasisset. Ipse etenim adhibitas admonitiones nihili faciens, actionem illam suam tamquam culpa vacuam tueri pertinaciter institit, evulgatisque in eam rem litteris, amplissimorum nonnullorum Cardinalium et spectatissimorum Antistitum nomen famamque proscindere non dubitavit iniquissimis conviciis et contumeliis, omni posthabito et humanitatis et christianae etiam charitatis officio. Tanta haec agendi scribendique licentia viro potissimum indigna, qui et Cardinalitia et Episcopali dignitate honestaretur, maximum Nobis dolorem inussit; sed tamen nequid intentatum relinqueremus ad eius animum permo­vendum, ac ne ullae Nostrae benignitatis et clementiae partes in huiusmodi re desiderarentur, litteras ei mittendas duximus manu Nostra conscriptas, quibus hortati eumdem sumus, ut consideraret etiam atque etiam, quam grave fidelibus scandalum intulisset et quantam idcirco culpam sustineret, aeternaeque suae saluti consulens in rectam viam redire ne moraretur; ac postremo denunciavimus, nisi paterna Nostra monita libens volensque audiret et seque­retur, ipso Apostolid muneris officio Nos fore cogendos, ut iudicis tandem partes suscipere­mus. At enim nihil de animi sui pertinacia atque elatione remittens, tam procaciter Nobis atque iniuriose respondit, ut id expectare vix potuissemus ab homine, cui nulla sit erga Apostolicam Sedem fides et observantia. Tam gravibus, tamque reprobandis admissis aequa lance perpensis et spectata praedicti Decessoris Nostri Innocentii X. Constitutione, nemo non videt, quanto gravior per Nos fuisset animadversionis adhibenda severitas. Siquidem in eadem Constitutione memoratus Praedecessor Noster statuit decernitque, ut omnes et singuli S. Rom. Ecc. Cardinales, qui non obtenta a Romano Pontifice pro tempore existente licentia extra temporalem Ecclesiae ditionem se transferant, statim eo ipso absque aliqua iudicis vel alterius praecedente declara­tione omnibus et quibuscumque privilegiis, immunitatibus, exemptionibus et induitis a Sede Apostolica concessis privati sint et existant; atque insuper poenam interdicti ingressus Ecclesiae eo ipso pariter incurrant; nec non et aliis per Romanos Pontifices quovis modo arbitrandis poenis subiaceant et etiam ad sequestrum omnium et singulorum fructuum, redituum, proventuum, tam quorumcumque officiorum et munerum etiam maiorum et consi- storialiter concessorum, specialique expressione dignorum, quam Monasteriorum et aliorum quorumlibet Beneficiorum saecularium et cuiuscumque Ordinis regularium etiam iurisdictio- nem sive spiritualem sive temporalem habentium, nec non pensionum super quibusvis fructibus ecclesiasticis, contra eosdem Cardinales etiam sine aliqua citatione vel declaratione deveniri possit ac debeat. Et si Cardinales praedicti per sex menses, qui pro tribus cano­nicis monitionibus peremtoriisque dilationibus et terminis assignantur a die eorum recessus computandi ad Romanam Curiam personaliter et cum effectu non redierint, ultra poenas praedictas et cumulative cum illis, atque eo ipso poenam incurrant privationis omnium et singulorum fructuum, redituum, proventuum, tam quorumcumque officiorum, munerum etiam maiorum et consistorialiter concessorum, specialique nota dignorum, quam Monasteriorum et aliorum quorumlibet Beneficiorum saecularium et cuiuscunque ordinis regularium, quae in titulum, commendam, administrationem et alio quocumque modo obtineant, nec non pensio-

Next

/
Thumbnails
Contents