Circulares litterae dioecesanae anno 1868. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Nr. II.

16 num super quibusque fructibus ecclesiasticis eisdem Cardinalibus assignatarum. Quod si lapsis praedictis sex mensibus, per alios sex menses immediate sequentes, qui pariter pro tribus canonicis monitionibus et peremptoriis terminis assignantur ad Romanam Curiam personaliter et cum effectu minime redierint, cumulative cum singulis praedictis poenis, etiam poenam privationis omnium praedictorum officiorum, munerum etiam maiorum et consistorialiter concessorum et Beneficiorum quorumlibet tam saecularium, quam regularium eo ipso itidem et absque alia declaratione incurrant. Si autem Cardinales praedicti per alios tres menses immediate sequentes, qui pariter pro tribus canonicis admonitionibus, perempto - riisque dilationibus assignantur et sic in totum infra quindecim menses ad Romanam Curiam personaliter et cum effectu non redierint, decernitur deveniri posse ad alias poenas etiam quantumlibet maiores et g’raviores, atque individua mentione dignas, per Romanos Pontifi­ces declarandas, atque etiam usque ad poenam privationis Cardinalatus inclusive. Iam vero quum exeunte mense Septembri anni 1865, quindecim mensium spatium effluxisset, postquam memoratus Cardinalis a civili Ecclesiae Statu illicite recesserat, nullisque monitis atque hor­tationibus permotus in eadem contumacia perstaret, dignus profecto censendus erat, qui, iuxta Canonicas sanctiones et praedictam Innocentii X. Constitutionem, Cardinalatus honore et Episcopatu Sabinensi, aliisque, quibus gauderet, Beneficiis privaretur. Verum ut ante grave illud animadversionis genus adhuc ei spatium relinqueremus colligendi se et saniora consilia suscipiendi, utque securitati consuleremus fidelium Sabinorum et Sublaquensium, quibus datus ad salutem pastor ob prava illa exempla lapis offensionis evaserat et petra scandali, per memoratas superius Nostras Litteras, nulla ex parte derogando Innocentii X. Constitutioni, praedictum Cardinalem suspensioni dumtaxat subiecimus omnis iurisdictio- nis in Ecclesiam Sabinensem et Abbatiam Sublaquensem, eisque Antistites praefecimus, qui ad Nostrum et S. Sedis nutum commissas sibi Dioeceses administrarent. Hac porro irrogata suspensionis poena, quae levior multo esset, quam culpae gravitas postularet, sperabamus quidem futurum, ut is ad bonam mentem voluntatemque converteretur. Sed tamen concepta spes in irritum cessit; quippe eo temeritatis devenit, ut ab Aposto- licis Nostris Litteris ad melius informatum Pontificem provocationem palam interiecerit; atque ad eludendam, si fieri posset, Apostolicae Sedis auctoritatem illud adhibuerit effugii genus, quod ii plerumque adhibuerunt, qui S. Sedis sententiam declinare niterentur; quam quidem appellationem Praedecessores Nostri Romani Pontifices merito reiecerunt ac repro­barunt. Atque in huiusmodi causa absurda prorsus erat ea provocatio, quippe quod memorati Cardinalis admissa sic erant extra dubitationem posita, ita certa atque explorata omnibus, ut nulla possent tergiversatione celari. Neque vero hic se continuit, sed Litteris ad utrumque Clerum et Populum Sabi­nensem et Sublaquensem missis et vero etiam quaquaversus diffussis asseruit, ac propu­gnavit irritas prorsus esse et nullius vis ac roboris ad quoslibet canonicos effectus Apostolicas Nostras Litteras, quibus interdictum illi est iurisdictionis exercitium; nulla legitima potestate pollere praepositos a Nobis administratores, eosque tamquam furtive ac per vim suum in ovile immissos existimandos ; se unum legitimum pastorem habendum, sibi proinde obedien- tiam praestandam. Atque eo progressus est, ut per epistolam typis editam audacter a Nobis petierit, ut memoratas Nostras Apostolicas Litteras revocaremus, utpote iniustas ac nullius vis atque efficaciae; absisteremus aliquando ab ipso injuste insectando; sibique integrum esse affirmaverit, interdictam per Nos iurisdictionem in utraque dioecesi exercere tam in foro interno quam externo. Quid quod suis in scriptis in lucem editis plura congessit ad minuendam depri- mendamque Apostolicae Sedis auctoritatem pertinentia, et Nos partim privatis litteris, partim etiam in vulgus emissis omni incessere contumelia minime veritus, in persona Humilitatis Nostrae Apostolicae Sedis sanctitatem dignitatemque violaverit? quid quod publicas com­mendaverit ephemerides, quae pravis infectae doctrinis et Sanctae Sedi maximopere adver­sae civilem illius principatum oppugnarent, atque adeo non obscure significaverit assentiri

Next

/
Thumbnails
Contents