Circulares litterae dioecesanae anno 1868. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
Nr. XXVII.
126 tarum disponit; partem tamen catholicam, quae mixtum matrimonium contrahit, coram Deo et conscientia gravis manet obligatio omnes proles in catholica religione educandi. Adusque catholica omnium prolium educatio obtineri ac in tuto locari poterat; cum enim civilis lex patris catholici, in mixto matrimonio viventis, omnes sine discrimine sexus proles in catholica patris religione educandas jusserit, patris vero acatholici masculas proles in acatholica patris coufessione educari non praeceperit, sed dumtaxat permiserit, catholicae sponsae non fuit adempta occasio obtinendi, ut omnes proles in catholica religione educentur. Post hanc legem obligationi huic, quam Deus et Ecclesia imponit parentibus, satis facere ad mixta connubia convolaturi aegre poterunt. Unde consequitur, quod catholici fideles sine manifesta conscientiae suae laesione hujusmodi matrimonia inire haud possint, si tamen non obstantibus parochi monitis talia matrimonia contraxerint, sibi omnino tribuendum habeant, quod benedictionem nuptialem impetrare non valeant, quae impertiri nequit nisi fisi qui conditionibus ab Ecclesia praestitutis satisfaciunt, quarum praecipua est, securitas de omnibus prolibus in catholica religione educandis. Ob defectum hujus de omnium prolium catholica educatione securitatis mixtis matrimoniis benedictio in Ecclesia impendi nequit; fieri nihilominus poterit, ut matrimonium mixtum coram parocho catholico contrahatur, qui sponsis volentibus, matrimonio passive assistet, cujus passivae assistentiae praestandae modum praescribunt instructiones die 22-a Julii 1840. et iterum die 16. Novembris e. a. editae, quarum reliquae etiam dispositiones, quae nimirum ad Sacramenti Poenitentiae dispensationem, et impertiendam mulieri post partum benedictionem referuntur, ad amussim observentur, est necesse. Si vero desponsi ab acceptanda passiva assistentia prorsus alieni forent, et ad illam declinandam non obstantibus parochi monitis ministrum evangelicum fine contrahendi coram ipso matrimonii adire mallent, in hoc suo proposito impediri non possunt, prout nec adusque poterant, quandoquidem matrimonia mixta etiam coram ministro partis evangelicae valide apud nos ineuntur. IV. Vi artic. 26, 1790. §. 17. Augustanae et Helveticae Confessioni addicti festivitates Catholicorum quoad forum externum, non tamen in privatis, ubi, praeter strepitosos, quivis alii labores peragi poterant, ad evitandas publicas offensiones observare debebant, quam obligationem lex novellaris sustulit, qua non aliud statuitur, quam ut festis diebus in vicinia templi, et occasione processionum ecclesiasticarum iis in foris ac plateis, per quas processiones ducuntur, removeantur ea omnia, per quae ritus religiosus turbari posset. Parochorum erit pastorali suae sollicitudini commissum fidelem populum adhortari ac commonere, ut dies festos omni studio ac pietate sanctificet abstinendo a servilibus operibus, eaque omnia adimplendo, qnae ad Dei cultura, obsequiumque diebus festis praestanda esse, Religio nos docet, et Ecclesia praecipit. „Neque enim, dicente Benedicto XIV. dies festi ad id instituti sunt, ut Christianus populus epulis, ebrietatibus, aliisque idgenus liberius vacet, sed ut fideles in precibus divinisque laudibus frequentes et assidui sint, ut Ecelesiis intersint, Sacramenta ad animae vulnerum curationem instituta adhibeant, sedulo- que se exerceant in iis operibus, quae veram pietatem continent.“ Const: Nihil profecto. — Lege novellari diebus Dominicis omnes publici, nec inevitabiliter necessarii labores prohibentur, cujus executionem procurare ad partes pertinet civilium Magistratuum.