Circulares litterae dioecesanae anno 1868. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
Nr. XXVII.
127 V. Denique e dispositione novellaris legis in coemeteriis diversarum religiosarum communitatum membra mixtim et sine impedimento sepeliri possunt. Jis in locis, in quibus quaevis ibidem existens religiosa communitas proprium coemeterium habet, usus ratione sepulturae adusque vigens, posthac etiam vigebit. Experientia autem docebit, an et quibus in locis praescribere adhibereque oporteat ritum in singulis casibus benedicendi in communi coemeterio fossam recipiendo defuncti Catholici corpori destinatam, quo nimirum satisfiat pristino voto Sanctae Mati'is Ecclesiae, quae ut teneram suam sollicitudinem, filiorumque suorum etiam dignitatem evidentius ostenderet: corpora fidelium iu Domino defunctorum in loco ad hoc specialiter destinato, et precibus sacrato sepeliri voluit, donec verbo virtutis Dei ad vitam aeternam in gloria resurrectura sunt. VI. Alia lex ad judicatum in causis divortialibus ac vin- cularibus mixtorum matrimoniorum refertur. Ecclesiae Catholicae de hoc objecto doctrinam dogmatice definivit SS. Concilium Tridentinum: „Si quis dixerit“, quae quidem definitio etiam causas matrimoniales mixtae religionis desponsorum respicit. Mirum proinde non est dictamine etiam Artic. 26. a. 1790. §. 17. causas matrimoniorum tam eorum, quae jam tempore, quo illa inita sunt, mixta erant, quam etiam eorum, quae alterutrius partis ad sacra Catholica transitu mixta effecta essent, cum utrobique de veri nominis Sacramento agatur, sedibus Catholicorum spiritualibus apud nos delata fuisse, Per novellarem legem pro hujusmodi causis cognoscendis ac decidendis duplex forum stabilitur, pro parte nimirum catholica spirituale catholicum, pro parte vero acatho- lica forum illud, ad quod causae matrimoniales acatholicorum pertinent, quod apud nos in Hungária forum civile est. Sententia itaque in foro spirituali catholico lata normam constituit pro solo catholico conjuge, sententia vero in foro civili pronunciata controversam causam dirimet tantum pro conjuge acatholico. Suapte intelligitur forum spirituale secundum principia Ecclesiae Catholicae, civile vero forum secundum principia acatholicorum propositam causam cogniturum ac decisurum esse. Unde sequitur fieri facile posse, ut matrimonii vinculum sententia fori civilis dissolvatur, in foro autem catholico non dissolvatur, quandoquidem acatholici pluribus e causis matrimonii vinculum dissolvant, pro Catholicis autem stet illud Domini „quod Deus conjunxit, homo non separet.“ Videant itaque catholici in mixtis connubiis viventes, aut posthac victuri, cuinam periculo matrimonium suum remque suam familiarem objiciant. Non jam ipsis opitulabitur impedimentum ligaminis, quod ad usque mixta etiam matrimonia affecit, atque impedivit, quominus acatholicus conjux divortium sive totale sive partiale aliis e causis sollicitare potuerit, quam quae etiam catholicae parti divortii petendi jus tribuerunt. Vinculi matrimonialis securitas pro parte catholica non amplius firmis Ecclesiae Catholicae principiis innititur; liberum enim est acatholicae parti divortium suis e principiis sollicitare. Sententia quidem in foro non spirituali catholico lata catholicum conjugem non obligat. Hinc tamen parum aut nihil consolationis in ipsum redundabit, quandoquidem pars acatholica, soluto pro eadem per forum suum vinculo e causis, ob quas illud pro parte catholica solvi nequit, libere ad alias nuptias convolabit, catholica parte vinculo ligata manente. Haec cum ita sint DD. Curatorum erit, curae suae creditum fidelem populum de tenore praecitatae legis edocere, ne nimirum ullum Catholicorum lateat deterio-