Circulares litterae dioecesanae anno 1868. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Nr. XXVII.

125 mentum, ob quod matrimonium inter hos desponsos valide contrahi nequiret, detectum sit, nihil ultra addendo, unde consensus vel approbatio Sacerdotis testimonium dantis subinferri posset, prout instructione die 20. Januarii a. 1845. edita constitutum est. Non facile eveniet casus, ut Parochus peractis promulgationibus, testimoniales litteras exarare detrectet. Quodsi tamen casus iste accideret, e dispositione novellaris le­gis litteras idmodi exarare detrectantem Parochum vel ministrum duo desponsorum testes accedent, eum ad extradandas testimoniales litteras provocaturi, quas si is nunc quoque denegaverit, ab uno testium ad dandum eatenus responsum ultro provocabitur, utrum im­pedimentum quodpiam circa intentum matrimonium denunciatum fuerit nec ne? Super dato vel denegato responso testes testimonium dabunt, quod dimissionis vicem plene supplebit. Quod lex novellaris ultro statuit, nimirum ut Parochus vel minister denuncia­tum sibi matrimonii impedimentum reticens, praeter poenam disciplinarem a concernente ecclesiastica potestate dictandam insuper mulcta pecuniaria usque summam 500 florenorum, et carcere, qui ad sex usque menses protendi possit, plectatur, confidimus in Domino, nullum unquam futurum esse Catholicum Sacerdotem, qui his poenis se dignum reddat. Lex enim Ecclesiae, quae praecipit, ut detecta vel denunciata impedimenta matrimonii ad su­periorem deferantur, sub gravi obligat; cui non propter iram sive poenam, sed propter conscientiam promtissimum exhibendum est obsequium. Mixta matrimonia, si illis nullum obstet impedimentum, praeter vetitum mixtae religionis desponsorum tam coram parocho partis Catholicae, quam coram pastore partis acatholicae valide contrahi posse nemini apud nos ignotum est. Dum igitur lex novellaris hoc idem declarat, nec quidquam novi sta­tuit, nec quod in disciplinam Ecclesiae apud nos vigentem impingat. III. Gravissimam mutationem introduxit lex novellaris circa educationem prolium e mixtis matrimoniis progenitarum. Artic. 26. a. 1790. §. 15. statutum fuit, ut proles ex mixtis matrimoniis susceptae, si pater catholicus fuerit, illius religionem sequi obligentur, si vero mater fuerit catholica, tunc proles masculae patris religionem sequi possint. Artic. 3. a. 1844. nihil plane circa praecitati articuli dispositionem mutavit. Lex novellaris decernit, ut proles e mixtis matrimoniis progenerandae filii quidem patris, et filiae matris religionem sequantur, et quosvis huic dispositioni contrarios contractus, quasvis contrarias ordinationes, aut reversales pro invigorosis coram jure declarat. Lex eadem porro disponit, quod stabilitam sic religiosam prolium educationem nec mors, nec vinculi matri­monialis dissolutio alterare valeatSEandem porro normam praescribit quoad religiosam edu­cationem prolium per subsequeris parentum matrimonium legitimatarum, quemadmodum etiam quoad religiosam educationem prolium extra matrimonium progenitarum, sive illegiti­marum, si illae a patre pro suis recognoscantur, quae secus in religione matris educandae erunt. Declarat lex, quod parentum altero ad aliam religionem transeunte, proles, quae nondum septimum aetatis annum attigerunt, juxta sexum susceptam parentis fidem se­quantur. De infantibus expositis, vel quorum parentes generatim non noscuntur, disponit lex, ut ii in religione illorum educentur, a quibus adoptantur, si vero ad hospitium hujus­modi parvulis sustentandis destinatum recepti fuerint, hocque hospitium sit alicui confes­sioni proprium, in hac confessione, si denique neutrum horum obtineat, in illa religione edocentur, quam major pars incolarum in loco, quo infans repertus est, profitetur. Haec sunt, quae lex civilis de educatione prolium e mixtis matrimoniis progeni.

Next

/
Thumbnails
Contents