Circulares litterae dioecesanae a 16-a maji-31-am decembris 1867. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Nr. XII.

66 luce migrarunt, opportuna de thesauro Ecclesiae auxilia subministrare studemus, ut illis, quantum Divinae Bonitati placuerit, adjutae, ad coelestem patriam facilius per­venire valeant. Eapropter Nos Parochiales et Collegiatas Ecclesias Civitatis et Dioe­cesis Strigoniensis, quae etiam ob earum tum Dignitatem, tum Antiquitatem semper in honore habitae sunt, ac speciali prerogativa pollent, coelestium munerum elargi- tione decorare volentes, supplicationibus quoque tuo nomine Nobis super hoc humi­liter porrectis inclinati, revocatis in eis privilegiatis altaribus intuitu Paroeciae, sive in perpetuum sive ad tempus jam concessis, Tibi Venerabilis Frater, ut semel per Teipsum in qualibet ex Parochialibus, et Collegiatis Ecclesiis hujusmodi unum duntaxat altare ad Septennium proximum tantum privilegio Aplico decoratum pro animabus Chri- stifidelium a Purgatorii poenis liberandis designare valeas, ita ut quandocunque Sacer­dos aliquis saecularis, vel cujusvis Ordinis, Congregationis, et Instituti Regularis Missam pro anima cujuscumque Christifidelis, quae Deo in charitate conjuncta ab hac luce mi­graverit ad praedictum altare, sic per Te respective designatum celebrabit, anima ipsa de thesauro Ecclesiae per modum suffragii Indulgentiam consequatur, et D. N. Jesu Christi, ac Bmae Virginis Mariae SSrumque omnium meritis sibi suffragantibus a Pur­gatorii poenis, si ita Deo placuerit, liberetur, facultatem auctoritate Aplica tenore prae­sentium concedimus et impertimur. Non obstaň. Nra, et Cancellariae Aplicae regula de jure quaesito non tollendo, aliisque Constitutionibus et Ordinationibus Aplicis, cete- risque contrariis quibuscumque. Datum Romae apud S. Petrum sub Annulo Piscatoris die XXIII. Februarii MDCCCLXVII. Pontificatus Nostri Anno Vigesimoprimo. Apostoliéi hujus Rescripti tenore : 1. Altaria omnia, quae in hacce Archi-Dioecesi adusque privilegiata fuerunt, isto privilegio exuuntur. 2. Confertur mihi potestas in Ecclesiis collegiatis et quavis paroclnali Ci­vitatis -et Archi-Dioecesis Strigoniensis unum altare ad Septennium pro privilegiato disignandi ac declarandi. Evoluto Septennio similis delegata potestas a S. Sede Apo- stolica sollicitanda et impetranda erit. DD. Curati privilegio hocce quodpiam parochialis suae Ecclesiae altare de­corari cupientes, scopo hoc ad me recurrant. Strigonii die 3. Augusti 1867. Nr. 590. Statio Curati converš. Ana- bapt. in Szo- botist vacat. Per translationem Josephi Takács ad administrandum beneficium Felsö- Vásárdehse, statio Curati Conversorum Anabaptistarum in Szobotist in vacantiam re­cidit. Qui stationem hanc consequi desideraverint, supplices suos usque finem cur­rentis mensis mihi exhibeant. Strigonii die 2-a Augusti 1867. Nr. 604. Scitu necessa­ria S. Ritu­um Congrega tionis Decreta » Ad sex S. Rituum Congregationi substrata dubia, totidem emanaverunt re­sponsa, quae pro directione isthic apponuntur : 1. Ad dubium: An consuetudo dicendi in Communione Fidelium: ,,Ecce Ag­nus Dei“ et „Domine non sum dignus“ idiomate vulgari sit sustinenda vel potius eli­minanda utpote contraria Rituali et Missali Romano ? S. C. resp: „Consuetudinem esse eliminandam.“ Die 23. Maji 1835.

Next

/
Thumbnails
Contents