Circulares litterae dioecesanae a 16-a maji-31-am decembris 1867. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Nr. XV.

87 spirantibus, Societas erecta est sub invocatione gentis nostrae Apostoli S. Stephani, quae procudendis bonis ac levi pretio libris intenta, plurimumque jam adusque boni operata, foveri ab omnibus meretur, quibus religionis honor ac emolumentum, puritas morum, necnon communis civium felicitas curae cordique est. Hanc societatem, cui id quoque tribuendum est, quod non modo multorum de Clero operam litterariam pro­moverit promoveatque, sed etiam laicos, non paucos, ut calamo suo veritati Catholicae serviant, lucrifecerit, V.Clero plurimum commendatam habere cupio; quia in promovenda Ecclesiae et boni publici re eo erit efficatior, quo majores acquisierit vires morales, atque ma­teriales. Haec insuper Societas optimam praebet occasionem, oblato exigui aeris sacrificio penum librariam augendi, et libellos utiles inter fideles propagandi, atque sic pastoribus animarum suppetias fert in religioso — morali fidelis populi cultura promovenda. Suapte intelligitur, ad partes DD. Curatorum, qui salutem animarum, curae suae demandatarum promovere debent, pertinere, cum prudentia ac perseverantia eo conniti, ut fideles repu­diatis malis libris ac diariis, edita atque redacta a prelis catholicis hujusmodi scripta legant, atque sustineant. Ex advoluto •/. programmate oppido liquet, quaenam politica principia profite­atur „Diarium ' cui titulus „Pesti Hírnök,“ quod a multis jam annis etiam Ecclesiae Catholicae jura scite atque intrepide propugnavit. Quod Diarium seipsum commendat, et ad quod hisce attentionem DD. Curatorum provocare volui. Strigonii, die 16-a Septembris, 1867. Quantopere incremento Religionis Catholicae intendens alios inter Summos Pontifices Clemens XIII. salutem animarum per assiduam doctrinae Christianae, sive catecheticae institutionis commendationem promovere studuerit, inde etiam liquet, quod pro sua supremi pastoralis officii sollicitudine non modo parochis, aliisve sacerdotibus, quibus munus populum in rudimentis fidei Catholicae, mysteriis, christianisque virtutibus instruendi impositum est, quo operi huic ferventius incumberent; verum etiam ipsis Chri- stifidelibus, ut ii ad frequetandam excipiendamve salutarem doctrinam excitarentur, ad- eoque cum docentibus, tum discentibus adultis uberes concessit indulgentias ope rescripti Apostoliéi dto 16. Maji, 1736. expediti atque isthic eo scopo subnexi, ut illius tenores cunctis DD. Curatis, ac per eos populo etiam fideli innotescant. Quamobrem DD. Curatis obligationem praesentibus impono, Rescripti Apostoliéi tenores fideli populo quolibet anno ex ambone promulgandi et ad captum explicandi, quippe qui nihil in votis habeo magis, quam ut fidelis populus doctrinam Christianam assidue frequentet. /• Nr. 973. Indulgentiae doctrinam Christianam i. e. catecbeti- cam in Eccle­sia instituti­onem imperti­entibus et ex­cipientibus concessae. Extensio diversarum indulgentiarum, docentibus, et adultis discentibus doctri­nam Christianam in Urbe, ac Italia, insulisque adjacentibus concessarum, ad Universos Christifideles ubicumque locorum existentes. Clemens Papa XII. Ad perpetuum rei memoriam. Pastoralis Officii, quo Catholicae Ecclesiae re­gimini divina dispositione praesidemus, debitum exigit, ut ad ea potissimum curam, et solicitudinem Nostram intendamus, quae ad augendam fidelium religionem, et animarum salutem imprimis conducere in Domino conspicimus; alias siquidem ad uberes fructus, ac spiritualem Christifidelium aedificationem, quae ex assiduo usu, et explicatione Ca- techismi, sive doctrinae Christianae provenire noscebantur, paternae dirigentes considerati­onis Nostrae intuitum, diversas ordinationes a nonnullis diversis Pontificibus, Praedeces­soribus Nostris ad promovendum hoc pium, fidelique populo adeo necessarium opus,, quo ille fidei Catholicae rudimentis ac mysteriis, christianisque virtutibus instruitur,

Next

/
Thumbnails
Contents