Circulares litterae dioecesanae a 16-a maji-31-am decembris 1867. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Nr. XV.

86 Matris Ecclesiae exaltatione pias ad Deum preces effuderint, quo die praefatorum id ege­rint, plenariam omnium peccatorum suorum indulgentiam et remissionem, quam etiam animabus Christifidelium, quae Deo in charitate conjunctae ab hac luce migraverint, per modum suffragii applicare possint, misericorditer in Domino concedimus. In contrarium facientibus non obstantibus quibuscumque. Praesentibus perpetuis futuris temporibus va­lituris. Volumus autem, ut praesentium Litterarum transsumtis, seu exemplis etiam impres­sis, manu alicujus Notarii publici subscriptis, et sigillo personae in ecclesiastica dignitate constitutae munitis, eadem prorsus fides adhibeatur, quae adhiberetur ipsis praesentibus, si forent exhibitae vel ostensae. Datum Romae apud S. Petrum sub annulo Piscatoris die II. Martii, MDCCCLXVI. Pontificatus Nostri Anno vigesimo. N. Card. Paracciani—Clarelli. Strigonii, die 30-a Augusti, 1867. Nr. 934. Beneficium parochiale Apaj curren- tatur. Nr. 924. Beneficium parochiale Buda-arcense ad Assumtan iu Coelos B. M. V. concur sui exponitur Nr. 946. Cleri zelus ex citatur adver sus irreligioso libros, Societa S. Stepháni commendatur Programma Diarii „Pesti Hírnök “ com municatur. Pro vacante beneficio parochiali Apaj, juri Patronatus ejatis Nob. Compos- sessoratus obnoxio, quod hactenus Conventus Tyrnaviensis Ord. S. Francisci administravit, concursum praesentibus indico, termino competendi in ultimam mensis Octobris a. curr. defixo. Strigonii, die l5-a Septembris, 1867. 1). Josephus Eberling, parochus L. R. Civitatis Budensis ad Assumtam in ^Coelos B. Mariam Virginem beneficium hoc sponte ac ultro dimisit, ac in manus me­as resignavit. Resignationem hanc, quippe e causis canonicis factam, acceptavi ac ra- ..tihabui; qui scopo providendi vacanti sic reddito praeallato parochiali beneficio de no­vo Curato concursum, usque finem mensis Octobris duraturum, hisce publico. Strigonii, die 16-a Septembris, 1867. Haud ignoratis, quibus artibus, quantisque conatibus perversi homines in »Ecclesiae Catholicae perniciem nostro imprimis tempore conspirent. Nihil profecto inta­ctum, nihil intentatum relinquunt, quo fine potiantur, excidio nimirum, si fieri posset, ‘ Ecclesiae Catholicae. Eo jam res devenit, ut Ecclesiae Catholicae hostibus quidquid lu- bet, etiam liceat contra Ecclesiam, ejusque mysteria ac instituta, contra ejus divinitus stabilitam constitutionem, et visibile, a Deo ipso ordinatum Caput, Romanum Pontificem. Maximam autem stragem afferunt fidei, religioni, ac bonis moribus Ecclesiae hostes per libros impietate ac morum corruptela plenis, quos numero plane infinito vul­gant, et ubique venui exponunt, aut etiam gratis, vel exiguo pretio distrahunt; item per scripta quotidiana, diaria dicta, quae eo magis nocent, quia facilius propagantur, et in plurimorum manibus versantur. In his praecipue venenum quotidie propinant incautis Catholicis, qui illud proprio aere sibi comparant, et simul religionis et Ecclesiae suae hostes opulentiores, potentioresque reddunt. Contra hos tam agiles hostes, qui innume­ras animas, Christi sanguine redemptas, in perniciem aeternam seducere pergunt, pari­bus armis decertandum esse, dudum prospexerunt, quibus fidei defendendae, veritatis­que religiosae propugnandae provincia incumbit. Itaque prelo irreligioso opposuerunt religiosum, et in Hungária etiam, uti omnibus constat, viris boni publici studiosis con-

Next

/
Thumbnails
Contents