Circulares litterae dioecesanae a 16-a maji-31-am decembris 1867. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Nr. XII.

70 dis Indulgentiam plenariam, a S. Sede Apostolica pro constitutis in articulo mortis con­cessam, impertiri, Auctoritate Apostolica Delegata, et Nostra respective Ordinaria plenam tibi damus et concedimus per praesentes facultatem ad ......... duraturam, cum hac tamen gravi admonitione, qua conscientiam tuam in tremendo Dei judicio oneratam esse volumus, ut in administrando hoc Sacramento sequentes instru­ctiones ad amussim observes. Et quidem triplex confessarii officium, Judicis nimirum, Doctoris, et Medici rite et secundum totam extensionem suam scrutare, probe gnarus, quod si vel unum ex iisdum (quod absit) neglexeris, aut nonnisi perfunctorie obieris, te credito tibi dispensationis mysteriorum Dei officio minime satisfecisse, ac eo ipso supremi Ju­dicis indignationem incurrisse. Ut Judicis officium rite adimpleas, ea te scientia et pru­dentia instructum esse opportet, qua et peccatum 'a peccato secernere, et statum consci­entiae dispositionemque poenitentis dignoscere valeas. — Ad discernenda porro peccata, et ad dijudicandam legum praeceptorumque gravitatem ac obligationem, nec non ad cetera quae huc spectant, dispicienda solidis innitere principiis, quae tum e SS. Litteris, tum ex Conciliorum Canonibus, tum ex SS.' Patrum probatorumque ab Ecclesia Doctorum operibus, tamquam genuinis Ethices evangelicae fontibus, assiduo studio haurire necesse est. Fideli memoriae commendatos habe casus reservatos, a quibus extra pericu­lum mortis absolvere non potes, nisi specialiter in scheda hac concessam habueris facultatem. Examinando statum moralem poenitentis curiosa vel inutilia nec inquiras, nec tibi recitari patiaris, multo minus ea, quae alicui tertio injuriam inferunt. Signanter vero districte, sub divini indicii interminatione, prohibemus, ne poenitentes, qui peccatum, seu crimen aliquod confessi fuerint, cujus socium vel socios habuerint, sive in poenitentiae tribu­nali , sive extra illud interrogare audeas de nomine socii seu complicis, de loco habitati­onis, vel aliis quibuscunque circumstantiis, ejusmodi complicis manifestationem concer­nentibus; alioquin noveris te, ultra peccati lethalis incursum, etiam ab hujus Sacramenti administratione a Nobis ipso facto suspensum esse;nec non aliis etiam gravioribus poe­nis subjiciendum fore vigore constitutionis Benedicti XIV. quae incipit: „Apostoliéi Ministerii dto 27. Novembris 1740. In examinandis peccatis, sexto decalogi praecepto oppositis, caveto, ne indi­scretis interrogationibus poenitentem scandalizes. Juvabit in hujusmodi examine a levi­oribus sensim ad graviora ascendere, satiusque erit unam alteramve circumstantiam ig­norare, quam proclivem ad haec peccata poenitentem, pejora, quae forsan nescivit, edo­cere. Signa opportunae ad obtinendam absolutionem sacramentalem dispositionis, ex praeceptis Ecclesiae et disciplinae poenitentialis regulis diligenter explora, probeque ani ­madverte, cui beneficium hoc sis elargiturus, cui autem recusaturus. Si restitutio famae vel rerum ob furta vel damna illata facienda sit, caveas, ne detrectantibus vel negligentibus restituere, si possint, absolutionem impendas, quae neganda est etiam iis, qui odia et inimicitias deponere renuunt, vel qui nec peccata, nec proximas peccandi occasiones relinquere volunt. Si quos poenitentes deprehenderis a confessariis diabolico instinctu ad turpia, seu inter confitendum, seu occasione confessionis, seu in sede confessionali, sive post confessionem quoscunque sollicitatos, seu ad turpia colloquia allectos fuisse, eos serio admoneas de obligatione hujusmodi sollicitantes ad Nostrum tribunal denunciandi, juxta

Next

/
Thumbnails
Contents