Circulares litterae dioecesanae a 16-a maji-31-am decembris 1867. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
Nr. XII.
71 Constitutionem Gregorii XV. quaé incipit: „Universi dominici gregis“ dto. 30. Augusti 1722. et Benedicti XIV. quae incipit: „Sacramentem poenitentiae,“ dto. 1. Junii 1741. alias denunciare renuentibus absolutionem deneges sub poena, in iis iisdem Bullis contenta. Vi quarum etiam interdicitur et prohibetur, ne quis eorum coniessariorum extra casum necessitatis, nimirum in mortis articulo, et deficiente tunc quoque alio Sacerdote qui munus confessarii obire possit, confessionem sacramentalem personae complicis in peccato turpi atque inhonesto, contra sextum decalogi praeceptum commisso, excipere audeat, sublata propterea illo ipso jure, quacunque auctoritate et jurisdictione ad qualemcunque personam ab hujusmodi culpa absolvendam, adeo quidem, ut absolutio, si quam impertierit, nulla atque irrita omnino sit, tamquam impertita a sacerdote, qui jurisdictione ac facultate ad valide absolvendum necessaria est privatus, et si nihilominus quis confessarius secus facere ausus fuerit, majoris quoque excommunicationis poenam incurrat. Altero principali, Doctoris nempe officio, in Confessionali fungens erudire debes et hortari poenitentem. Si quos poenitentes rudiores in veritatibus fidei et doctrina morum repereris, eos vel ipse in creditu et scitu necessariis prius instrue, vel ad catecheses remitte, iisque obligationem institutionem, quae per sermones sacros et catecheses impenditur, cum majori deinceps, quam fortasse hactenus factum erat, assiduitate frequentandi, pro viribus inculca. Laborantes ignorantia mysteriorum fidei, quae necessaria necessitate medii audiunt, incapaces sunt sacramentalis absolutionis. Nullum poenitentem absque salutari admonitione, prout zelus gloriae divinae, proximorumque salutis, duce prudentiae suggesserit, dimitte, atque hunc in finem libros asceticos, eorum- que energicas imprimis sententias tibi familiares redde. Tertium praecipuum munus Confessarii est, ut qua Medicus aptissima et effica- čissima poenitentibus suis praescribat remedia, convenientemque eis injungat satisfactionem. Porro in applicandis peccatorum remediis hanc sequere methodum, ut ante omnia in radices eujusvis peccati indages, nec obvia quaevis sed congrua peccatis remedia adhibeas. Satisfactio Sacramentalis, quam injungis, conveniens sit gravitati ac numero peccatorum, simulque poenitentium conditioni et facultatibus, ut eadem non solum antidoti peccatorum in posterum, sed etiam castigationis scelerum anteactae vitae rationem habeat. Ceterum cum in Tribunali poenitentiae Minister sis Dei, Ejusque non hominis judicium exerceas, nunquam te tanto accingas operi, nisi praemissa brevi saltem ac ferventi oratione pro lumine Spiritus Sancti, auxilioque divino impetrando. Cum ea item conscientiae puritate, animarum zelo, ac pietate ad Sacramenti hujus dispensationem accede, qualis tantum omnino decet ministerium, prompto pariter ac parato sis semper animo ad servitium hocce fidelibus praestandum, neque verbis aut signo ullo ostendas, te difficili gravique animo aliquem poenitentem excipere. Ad sedem Confessionalem accedens, indutus sis praeter talarem vestem superpel- liceo et stola coloris violacei, nisi circumstantiae gravis momenti aliud postulaverint. Regulares vero meminerint, fas sibi non esse confessiones audire, nisi stola, supra vestem sui ordinis adhibita. Extra Ecclesiam vel in locis occultis confessiones ne excipias, praeterquam gravi necessitate exigente. Mulierum autem non infirmarum confessiones, nisi surditate magna laborent, nunquam alibi quam in Sede Confessionali, crate interposita, excipere audeas.