Circulares litterae dioecesanae a 16-a maji-31-am decembris 1867. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Nr. I.

2 Vestrum erit Venerabiles Fratres et Filii in Christo Dilectissimi! qui in partem sollicitudinis Nostrae vocati estis, illis statutis, praeceptis et ordinationibus amore virtu­tis et non timore servili obtemperare. Quod si ulla aetate oportuit Praelatos in hanc cu­ram conniti, ut leges ecclesiasticae observentur; hac certe nostra aetate, qua orbem ante oculos nostros ruentem quotidie videmus, hac cura Praesules teneantur est necesse. Sed etiam omnibus pastoribus et clericis, cujuscunque gradus et honoris sint, nisi velint perire cum pereuntibus, hoc onus moderandi mores cordi esse debet; si propriae suae saluti probe consultum esse velint, et Christi sponsam, Matrem suam, S. Dei Ecclesiam gloria et honore ornatam videre optent. Sane quemadmodum sapienter olim viri monuerunt, leges esse animam civitatis, et felicem aut infelicem esse ejus statum, prout bonis aut malis legibus gubernatur: ita non minus vere dici potest, ipsarum legum animam esse promptam et exactam earum observantiam. Quae causa fuit, cur omnis sapientiae fons et auctor Deus tanto studio, amplissima mercede proposita, legum suarum observantiam commendaret: „Fili mi! ne obliviscaris legis meae et praecepta mea cor tuum custo­diat ; longitudinem enim dierum et annos vitae et pacem apponent tibi. Misericordia et veritas te non deserant, circumda eas gutturi tuo, et describas in tabulas cordis tui ; et invenies gratiam et disciplinam bonam coram Deo et hominibus.“ ') „Mandatum lu­cerna est, lex lux, et via vitae increpatio disciplinae.“ 2) Ipse Deus, placet cum S. Carolo unumquemque vestrum affari, et Pater noster, et Dominus Jesus Christus dirigat vias vestras in omni sancta obedientia, et confirmet in omni opere bono, et sermone,------­sic que sanctis virtutum vestrarum progressionibus probati appareatis ante Deum et Pa­trem Nostrum in adventu D. N. J. C. cum omnibus Sanctis ejus.“ 3) Ex adverso cunctas etiam facultates, a Praedecessoribus Nostris concessas, aut favores locis aut personis impertitos, sub iis cautelis et conditionibus, quibus erant an­nexae facultates et alligati favores, in suo vigore relinquimus. Denique monemus, Nos tam pastorales Nostras, quam alias Circulares sive dioecesanas litteras ac ordinationes typo impressas, hac in praesentium ordinum forma ad Venerabilem Clerum dimissuros esse, quas singuli DD. Curatorum exeunte anno compingendas curent, in Archivo paro- chiali bene custodiendas et conservandas, ut illae etiam usui successorum deservire va­leant. Quod ut ubique fiat, intendere ac curare ad partes pertinebit DD. VADiacono- rum Districtualium, qui in suis visitationibus propriis oculis usurpabunt, an huic Nostrae ordinationi ex asse in qualibet parochia responsum iuerit. Strigonii, die 24-a Maji, 1867. Nr. 259. A) Litterae Apostolicae, quibus Metrop. Ec­clesiae Strigo - niensi de Anti­stite provide­tur. Litterae Apostolicae, quibus viduatae per obitum Joannis Cardinalis Scitovszky Metropolitanae Ecclesiae Strigoniensi de Archi-Episcopo providetur. Pius, Episcopus servus servorum Dei, Venerabili Fratri Joan ni Simor Epi­scopo Jaurinensi in Archiepiscopum Strigoniensem Electo, salutem et Apostoli­*) Prov. 3. 1. coli. 6. 20. sq. *) Prov. 6. 23. 3) syn. Dioec. Mediol. IV.

Next

/
Thumbnails
Contents