Circulares litterae dioecesanae a 16-a maji-31-am decembris 1867. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Nr. VIII.

35 SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI PII DIVINA PROVIDENTIA PAPAE IX. ÄU0CUT90 HABITA IN CONSISTORIO PUBLICO DIE 26. JUNII 1867. Venerabiles Fratres. Singulari quidem inter maximas Nostras acerbitates gaudio et consolatione afficimur, cum iterum gratissimo conspectu ac frequentia vestra perfrui, vosque coram alloqui in hoc amplissimo conventu possimus, Venerabiles Fratres. Vos enim ex omni­bus terrarum regionibus desiderii Nostri significatione et vestrae pietatis instinctu in hanc Urbem adducti, Vos eximia religione praestantes, in sollicitudinis Nostrae partem vocati nihil potius habetis, quam calamitosis hisce temporibus omnem in re catholica tuenda, animarumque salute curanda vestram opem Nobis ferre, multiplices moerores Nostros lenire, ac amphora in dies vestrae fidei, voluntatis et obsequii, erga hanc Petri Cathedram experimenta praebere. Hoc vestro adspectu recreamur vehementer, hoc novo pietatis et amoris vestri argumento ac testimonio de illis libenter recor­damur, quae usque ad hanc diem concordibus animis, non uno studiorum genere, non intermissis curis, non deterriti adversis certatim edidistis. Quae porro rerum suavissima­rum memoria alte Nobis in animo infixa, semperque mansura, illud efficit, ut gratus Nostrae caritatis sensus, multo nunc quam alias ardentior atque vividior, erga univer­sum vestrum ordinem perspicua testificatione et luculentioribus signis, palam publiceque gestiat erumpere. Sed si haec leviter raptimque perstricta superiorum temporum recordatio Nos adeo percellit atque solatur, Vos ipsos, Venerabiles Fratres, facile intellecturos arbitramur qua laetitia exultet, qua caritate flagret hodie cor Nostrum, dum iterum observantia et fre­quentia vestra perfruimur, qui ex remotioribus etiam catholicis provinciis Nostro desiderio perspecto, una omnes pietate et amore acti ad Nos convenistis. Nihil enim Nobis optatius, nihil iucundius esse potest, quam vestro in coetu versari, vestraeque Nobiscum coniun- ctionis fructum capere, in iis potissimum solemnibus peragendis, in quibus omnia, quae versantur ante oculos, de Catholicae Ecclesiae unitate, de imm obili unitatis fundamento de praeclaro eius tuendae servandaeque studio, ac gloria loquuntur. De illa scilicet ad­mirabili unitate loquuntur, qua, veluti quadam vena, Divini Spiritus charismata et dona in mysticum Christi corpus manant, ac in singulis eius membris tanta illa fidei et caritatis exempla excitant, quae universum hominum genus in admirationem impellunt. Agitur enim, Venerabiles Fratres, hoc tempore ut Sanctorum honores decernantur tot inclitis Ecclesiae Heroibus, quorum plerique gloriosum martyrii certamen certantes, alii pro tendo Apostolicae Cathedrae, in qua veritatis et unitatis est centrum, Principatu, alii pro integritate ac unitatefidei vindicanda, alii pro restituendis Catholicae Ecclesiae ho­minibus schismate avulsis pretiosam mortem libenter oppetierunt, adeo ut mirurn divinae

Next

/
Thumbnails
Contents