Circulares litterae dioecesanae a 16-a maji-31-am decembris 1867. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Nr. VIII.

36 Providentiae consilium satis eluceat, quae tum maxime exempla adserendae catholicae unitatis, et triumphos Adsertorum proposuit, cum Catholica fides et Apostolicae Sedis auctoritas infestioribus inimicorum artibus conflictaretur. Agitur praeterea, ut memoriam diei auspicatissimi solemni ritu recolamus, quo die Beatissimus Petrus et Coapostolus eius Paulus ante annos mille octingentos illustri martyrio in hac urbe perfuncti, im­mobilem Catholice unitatis arcem suo sanguine consecrarunt. Quid igitur, Venerabiles Fratres, -Nobis optabilius et tantorum Martyrum triumphis congruentius esse poterat, quam ut in eorum honoribus pulcherrima Catholicae Ecclesiae unitatis exempla ac spe­ctacula, majore qua possent significatione et luce fulgerent? Quid aequius erat, quam ut haec ipsa de Apostolorum Principum triumphis gratulatio, quae ad totius Catholici no­minis religionem pertinet, vestro etiam adventu studioque celebraretur? Quid dignius de­mum, quam ut tot tantarumque rerum splendor pietatis, laetitiaeque vestrae accessione fieret illustrior? At non solum apta rebus et grata Nobis, Venerabiles Fratres, haec pietas, et con­cors cum Apostolica Sede coniunctio, sed praeterea tanti momenti est, ut maximi ex ea ac sa­lutares admodum fructus sive ad comprimendam impiorum audaciam, sive ad communem fidelium et vestram singulorum utilitatem, omnino debeant existere. Ex hac nimirum Religionis oppugnatores intelligant necesse est, quam vigeat, qua vita polleat Catholica Ecclesia, quam infensis animis insectari non desinunt: discent, quam inepto stultoque convicio eam veluti exhaustam viribus et suis defunctam temporibus incusarint: discent demum, quam male suis triumphis plaudant, ac suis consiliis et conatibus fidant, satis perspicientes tantam virium compagem convelli non posse, quam lesu Christi spiritus et divina virtus in Apostolicae confessionis petra coagmentavit. Profecto si unquam alias hoc maxime tempore, Venerabiles Fratres, omnibus hominibus pateat necesse est, ibi solum animos arctissima inter se con- iunctione contineri posse, ubi unus idemque Dei spiritus omnibus dominatur, at Deo relicto, Ecclesiae auctoritate contempta, homines felicitatis eius, quam per scelera quaerunt, ex­pertes, in turbulentissimis tempestatibus misere, dissidiisque iactari. Sed si fidelium communis spectetur utilitas, quidnam, Venerabiles Fratres, op­portunius ac salutarius ad incrementum obsequii erga Nos et Apostolicam Cathedram Catholicis gentibus esse potest, quam si videant, quanti a Pastoribus suis catholicae uni­tatis jura et sanctitas fiat, eamque ob causam cernant eos magna terrarum spatia rnaris- que transmittere, nec ullis deterreri incommodis, quominus ad Romanam Cathedram advolent, ut in Nostrae humilitatis persona Petri Successorem et Christi in terris Vica­rium revereantur? Hac nempe auctoritate exempli longe melius quam subtiliori qualibet doctrina agnoscent, qua veneratione, obedientia et obsequio erga Nos uti debeant; Qui­bus in persona Petri a Christo Domino dictum est: „pasce agnos meos, pasce oves meas,“ iisque verbis suprema sollicitudo ac potestas in universam Ecclesiam credita est atque commissa. Quin etiam Vos ipsi, Venerabiles Fratres, Vos in sacro vestro ministerio obeun­do, ex hac erga Apostolicam Sedem observantia insignem fructum laturi estis. Quo enim maiora vos necessitudinis fidei amorisque vincula cum angulari petra mystici aedificii de­vinxerint, eo magis etiam, uti omnium Ecclesiae temporum memoria docet, eam fortitudi­nem induemini ac robur, quod ab amplitudine ministerii vestri contra hostiles impetus, et adversitates rerum postulatur. Quid enim aliud Christus Dominus intelligi voluit, cum Pe­trum tuendae fratrum firmitati praeficiens, „Ego, inquit, rogavi pro te, ut non deficiat fides

Next

/
Thumbnails
Contents