Circulares litterae dioecesanae a 16-a maji-31-am decembris 1867. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Nr. VI.

24 cipes reddentes vosmet ipsos agonis, quem Ecclesia nunquam non sustinet, consortes red­damini aliquando retributionis etiam justorum in gloria ejusdem Ecclesiae triumphantis. Festum igitur diem SS. Petri et Pauli Apostolorum, ea, qua par est, solem- nitate 29-a curr. acturi, sumite Collectam pro Summo Pontifice, post finem Missae autem solemnis, in qualibet parochiali et etiam Regularium Ecclesia decantetur Hymnus Ambrosianus „Te Deum“, ut nimirum Deo gratias nuncupemus, quod per octodecim secula fideliter steterit promissis, quae his divini Salvatoris verbis exprimuntur: „Tu es Petrus et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praeva­lebunt adversus eam“ *)et iterum „Ecce ego'vobiscum sum omnibus diebus usque ad consum­mationem seculi“ 2) tum etiam, quod Ecclesiae nulla unquam aetate defuerint rosae, ac lilia, id est Martyres et Confessores, seu „qui per fidem vicerunt regna, operati sunt justitiam, adepti sunt repromissiones, alii ludibria et verbera experti, insuper et vincula et carceres, lapidati, secti, tentati, in occisione gladii mortui, egentes, angustiati, afflicti, uno verbo testimonio fidei probati.“ 3) Festo namque SS. Apostolorum Petri et Pauli complures Martyres, qui vitam posuerunt pro Christo, et Confessores, quorum Sanctitatem Deus omnipotentiae suae actibus, sive miraculis comprobare dignatus est, velut Albo S. Coelitum inscriptos oraculo suo pronunciabit Ssmus Dominus Noster, cuius apostolico throno eadem occa­sione adstabunt confluxuri ad aeternam urbem ex omni orbe Catholico Episcopi. Curate autem, ut haec omnia populo fideli ex ambone s. innotescant. Sic fiet, ut gloriosae diei sanctam solemnitatem ferventiori pietate peragat, in fide Catholica ma­gis firmetur, in spe filiorum Dei roboretur, atque ad amandum Deum inflammetur, qui mirabilis est in Sanctis suis! Quod ad me attinet, e mente vestra me acturumexistimo, si Beatissimum Pa­trem de vestra erga Eundem et S. Sedem Apostolicam intemerata fide, fidelitate, et ad­haesione securum reddidero, et pro vobis omnibus, et fideli hujus Dioecesis populo om. nis boni auspicem, Apostolicam quippe Benedictionem, imploravero. Faciam hoc, dum SSmo Domino Nostro praesentavero donum vestro etiam nomine offerendum, Reliquia- rium nempe e nobili metallo affabre confectum, et pretiosis lapidibus, sed multo pretio­sioribus reliquiis Sanctorum, nempe Stephani, et Ladislai Regum, et S. Emerici Ducis ornatum, quod sequentem exhibet inscriptionem : P. M. PIO IX-o FORTI FIDELI BEATUM EXITUM GLORIOSORUM FIDEI PROPAGATORUM SS. PETRI ET PAULI CONCINENTE ORBE CATHOLICO SOLEMNIUS CELEBRANTI HAS FIDEI IN HUNGÁRIA PROPAGATORUM RELIQUIAS JOANNES SIMOR P. PRIMAS HUNGAR. A. EPISC. STRIGON. CUM SUO M. CAPITULO, UNIVERSOQUE CLERO AC POPULO INTIMAE VENERATIONIS ERGO DE GENU OFFERT MDCCCLXVII. 1) Math. 16. 18. 2) ibidem 28, 20. 3) Hebr. 11. 33. sq.

Next

/
Thumbnails
Contents