Circulares litterae dioecesanae a 16-a maji-31-am decembris 1867. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
Nr. VI.
25 Orate, ut Deus viam famuli sui in salutis suae prosperitate disponat, et inter omnes viae et vitae hujus varietates suo semper protegat auxilio. Strigonii die 17. Junii, 1867. Munus consecrationis episcopalis die 29-a Junii, sive Festo SS. Apostolorum Petri et Pauli, 1857-0 per manus Eminentissimi ac Reverendissimi Joannis Cardinalis Scitovszky, piissimae memoriae Praedecessoris mei in Ecclesia Metropolitatana Strigo- niensi consecutus sum. Praecipit Ecclesia, ut in Anniversario consecrationis Episcopi ab omnibus Sacerdotibus in Dioecesi degentibus, tam saecularibus quam regularibus sumatur in Missa Collecta pro Episcopo, hujus, et Ecclesiae, cui praeest, nominibus expressis, (vide Missam in Anniversario Electionis sen Consecrationis Episcopi); in Ecclesiis autem Cathedrali et Collegiatis debet Missa Solemnis pro Antistite decantari. Quia vero Festo SS. Apostolorum Petri et Pauli Collecta pro Summo Pontifice sumenda est, anniversarium consecrationis meae diem 30-a curr. sive Dominica III. post Pentecosten agere, et quod Ecclesia praecipit, hac die exequi velitis. Strigonii, die 17. Junii, 1867. Nr. 364. Anniversaria dies consecrationis Archi- Episcopi. Ne tempore absentiae meae ex Archi-Dioecesi ob iter, quod Romam ingressurus sum, negotia dioecesana adhaereant, neve salus animarum aliquod detrimentum patiatur, Vicariis Generalibus meis omnes scopo hoc necessarias aut opportunas facultates contuli. Quod pro directivo notitiae statu hisce significo. Strigonii, die 17. Junii, 1867. Nr. 365. Vicariorum Generalium facultates durante absentia e Dioecesi Archi-Epi- scopi ampliatae. Terminum examinis cum illis adolescentibus instituendi, qui statum clericalem i amplecti, ac iccirco in Seminaria Cleri junioris recipi cupiunt, in diem sextam mensis Au-, gusti defigo. Quod DD. Curati ad eorum, quos res concernit, notitiam perferre velint. Strigonii, die 17. Junii, 1867. Nr. 366. Dies examinis suscipiendorum ad Semi- laria alumniorum. Nr. 337. Per mortem Nicolai Vavrinecz statio docentis in Ságh filia matris Alsó-Récsény vacans reddita est. Pro hac statione concursus hisce in 30-am Julii anni curr. defigitur. Emolumenta huic stationi nexa sunt: 3-ia jugera terra arabilis; 15. metr. pos. siliginis titulo didactri; 8. metr. pos. siliginis titulo lecticalis; e stola, pulsu Campanarum etc. in- circa 25 íl. v. a.; e fundationibus 1 fi. e cassa Ecclesiae pro hostiis 2 fi. e fundo religionis et studiorum 16. fini 70 xri; e Cassa Communitatis 40 fini; denique 3. currus lignorum focalium, et 2. urnae musti. Habitaculum praeter scholam absolvitur cubili, culina, camera, stabulo; denique adjacet hortus 600□ orgiarum. Statio Docen tis in Ságh filia matris Alsórécsény vacat.