Circulares litterae dioecesanae a 16-a maji-31-am decembris 1867. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
Nr. XVIII.
t 103 XVIII. Qui historiam primis labiis degustavit, novit protecto, Ecclesiam Catholicam esse matrem scholarum, et institutionis pubi succrescenti impertiendae, ut adeo historiam institutorum litterariorum recensere idem sit, ac elogia Ecclesiae in erigendis ac conservandis scholis, in custodiendis et ab interitu vindicandis litteris ac litterarum adminiculis enarrare. Notae sunt scholae claustrales, quae tot fere numero exstiterant, quot claustra erigebantur. Quis porro ignorat parvisia, sive scholas elementares, in porticu, sive atrio aedium sacrarum exstructas, ac a pube parochiana institutionis in litteris hauriendae causa frequentatas. Nimirum ut Ecclesia divinae, quam ab Unigenito Dei Filio accepit missioni docendi his verbis: „euntes docete omnes gentes, baptisantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, docentes eos servare omnia, quae mandavi vobis“ *) curatius responderet, institutioni, quam in Ecclesia impertivit, scholasticam omni tempore addidit, ministris suis gravem injungendo obligationem, ut ad impertiendam tam illam, quam etiam hanc iustitutionem solertis- sime incumberet. Quis constitutiones Summorum Pontificum, aut Synodorum decreta recensere valeat, quorum tenore omnibus ad vineam Domini vocatis operariis inculcatur, praecipuam muneris sui partem esse: nedum palmites (nempe adultos fideles) viti Evangelicae, seu Christo Domino insitas, per charitatem Dei ac crebra virtutum exercitia Eidem unitas conservare, aut verbo et exemplo purgare a vitiis, ut fructum plus afferant; verum etiam succrescentes olivarum novellas, (parvulos videlicet), necessariis doctrinae Christianae principiis ita excolere, ut illae quoque expectatum tempore suo faciant fructum2). Quod cum ita sit, non miremini FF. et FF. in Christo dilectissimi, quod eidem argumento inhaeream, et instem, ut juventutis educationem ac institutionem summopere curae cordique habeatis. Succrescentem pubem instruere juxta christianae vitae praecepta, atque eorum cordibus habitum virtutis et pietatis paulatim imprimere, sacrorum ministrorum merito praecipuum munus reputatur. Etenim si suum decorem conservet Ecclesia, si verae pietatis specimina etiam nunc inter fideles couspiciantur, si patriae leges atque instituta quid firmamenti habeant, si denique multarum familiarum ingenita quasi sit religio, et morum honestas haere- ditate ad posteros transmittatur intacta, profecto haec omnia a recta prolium et adolescen- tum educatione ac formatione maxime sunt repetenda; prout vicissim ubi prolium educatio et institutio culpa parentum ac pastorum negligitur, illa oculis objiciuntur tristia sane ruditatis ac moralis depravationis spectacula, quae in circularibus ddto 30. Augusti h. a. Nr. 754. dimissis litteris adumbravi. Hinc est, quod quicunque humanae societatis malis mederi efficaciter intenderint, initium suae missionis ab hominum incunabulis repetant, sit necesse. Nec id ignorat adversa Religioni et recto in Civitate ordini impietas, quae dum homines pervertere et corrumpere connititur, juventutem suis telis maxime impetit. Quum Vos, magistri atque duces populi in via salutis sitis, parvulos convocate, in medio eorum munus doctoris agere in deliciis habete; dum adhuc tenelli sunt, eis viam, quae ad templum Domini et ad atrium ejus, nempe scholam ducit, ostendite; grandiores contra mundi illecebras, contra falsas atque perversas doctrinas praemunite; scholas quotidianas frequentissime adite, visitate; dominicales vero instituite, fovete. Scio quidem e Nr. 1214. Cura scholae et institutionis prolium in eadem commendator, et de coetibus sic dictis scholaribus. *) Matth. 28. 19. 20. — 2) Joannes 15. 1—7.