Circulares litterae dioecesanae a 16-a maji-31-am decembris 1867. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
Nr. XVIII.
104 querimouiis Cleri Dioecesis, quam antehac per decennium gubernavi, sed ex illis etiam, quae Vos mihi e decanalibus congregationibus vestris proposuistis, in quantas rem scholarem procuraturi offendatis difficultates, quarum haud postrema, imo vix non palmaris ac praecipua ab indolentia, ut ne dicam supina multorum parentum in prolibus suis ad scholam expediendis negligentia provenit, quae eo difficilius removetur, quo rarius ii Vobiscum cooperantur, qui possent, ac vi muneris sui etiam deberent Vobis in depellenda parentum incuria ac negligentia ope et auctoritate sua adesse. Interim quod vestrarum partium est, indefesso zelo ac diligentia agite. Ante omnia hic etiam bono exemplo praelucete. Videat populus, quod scholam frequentissime adeatis, experiatur, quod in eadem libenter commoremini, convincantur proles, quod in Vobis etiam intra septa aedium scholarium patres sui amantissimos habeant, et procul dubio diligentem institutionis in schola frequentationem multum promovistis; omnem vero in casum obturavistis ora eorum, qui clamant, Cleri seu incuriae seu ignaviae tribuendum, quod scholae elementares tam multum desiderari abs se patiantur. Sine hoc exemplo verba vestra, quibus parentes ac proles monetis, obsecratis, arguitis ac increpatis , non multum , imo nihil habebunt roboris et efficaciae; loquemini velut aes sonans, aut cymbalum tinniens, eritis sicut vox clamantis in deserto. „Coepit Jesus facere et docere“ ‘) ergo prius fecit, dein docuit. En norma in omni ramo muneris pastoralis sequenda, tutissima, quia per Dei Filium consecrata. Procul dubio non effugerunt attentionem vestram molimina, recentissimo tempore eo directa, ut res scholaris per coadunandos coetus sic dictos scholares promoveretur, qui non praecipiuntur, sed dumtaxat commendantur. Molimina haec tantum abest, ut reprobari debeant, ut potius laudari mereantur. Negari enim nequit multorum ad eundem finem operandum unitis viribus, illum facilius obtineri. Verumtamen coetus scholares e homogeneis elementis conflatos esse oportet, alioquin non concordiam, qua res parvae crescunt, sed discordiam parient, qua res etiam magnae et stabiliter constitutae dilabuntur. Ecclesia Catholica suas scholas heteroge- neis influxibus patere tam parum vult, quam parum hujusmodi influxus alieni a sacris Catholicis cives suas in scholas et instituta educatoria ac litteraria patiuntur. Coetus proinde illos dumtaxat promovebitis vestra etiam ope, vestroque studio, qui e viris catholicis coaluerint; imo hujusmodi coetibus ipsi quoque nomina vestra dabitis, illis velut adminiculis ad provehenda materialia scholae emolumenta, et quod caput rei est, ad excitandum et acuendum studium parochianorum vestrorum circa scholam, et quae in illa impenditur institutionem, nec non ad diligentiorem reddendam scholae frequentationem a succrescente pube usuri. Denique serio apud animum vestrum perpendite, per curam, quam geritis animarum, nihil instantius a Vobis requiri, quam ut proles, dum litteras discunt, eodem tempore bonis moribus solidius informentur, et in doctrina catholica profundius instruantur. Datum Strigonii, die 25-a Octobris, 1867. Nr. 611. sch. Statio Docentis in Dovo- ran vacat. Pro vacante in schola Nagy-Dovoranensi labii slavici subdocentis statione concursus in 26. adfuturi mensis Novembris diem defigitur. Emolumenta stationis hujus in habitatione, 200 fl. v. a. et 4. orgiis ligni focalis consistunt. 1) Act. 1. 1. ) > 'ili