Circulares litterae dioecesanae a 16-a maji-31-am decembris 1867. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor

Nr. XVII.

97 XVII. Sanctissimus Dominus noster iterum locutus est. Loqui eum Urbi et Orbi coe­git sublime, quod tenet officium, vi cujus non potest dicere malum bonum, nec bonum malum, ') sed levare debet vocem adversus omnem iniquitatem, illatam sponsae Christi, cujus vices ipse in terris sustinet. Qui in Italia nunc rerum potiuntur, immani in Ecclesiam Christi odio flagrant, quam iccirco etiam crudeliter persequuntur. Huic praecipue odio tribuendum, quod Ec­clesiam ; nequissima lata lege, bonis omnibus ad peram usque exuerint. Sed est etiam alia causa, cur Ecclesiae bona abliguriverint. Aerarium nempe publicum penitus exhau­stum est, cujus haud exigua pars viscosis manibus illorum adhaesit, qui idem admini­strant. Plenae sunt ephemerides publicae relationibus de aerarii status depeculatoribus, quorum in Italia numerum solito majorem esse nemo mirabitur, qui mente revolverit, Regnum illud e furtis et praedociniis coaluisse, quasi septimum Decalogi praeceptum eos, qui illic imperant, non obligaret; ut adeo statum rerum in praedicto Regno opti­me expressum videamus bis apud Isaiarn verbis . „Principes tui infideles, socii furum; omnes diligunt munera, sequuntur retributiones.“ 2) Perplexitati proinde emuncti aerarii publici prospicere voluerunt, dum Ecclesiae Catholicae bona, quae illa justissime acquisivit ac tenuit, diripuerunt. Si historiam, quae vitae magistra est, direptores illi legissent, pro certo tenerent, se intentum finem assecuturos haud esse; male enim parta, male dilabuntur, et „justitia elevat gentem, miseros autem facit populos pecca­tum.“ 3) Itaque in allocutione sua Beatissimus Pater direptores Ecclesiae bonorum in Italia arguit de peccato, et condemnat. . Deplorandum Maximiliani Mexici Imperatoria exitum, quem serox crudelitas nuper enecuit, omnes novimus. Non defuerunt, qui causam tam tristis et sanguinolenti exi­tus in Sedem Apostolicam devolvere connitebantur, quos de mendacio arguit in sua allo­cutione Sanctissimus Dominus Noster. Ea nimirum est hostium Ecclesiae et S. Sedis Apo- stolicae iniquissima temeritas, ut quidquid in mundo accidat sinistri, Ecclesiae Christi, Apo- stolicae Sedi, et Clero tribuant. Qua quidem agendi et exprobrandi ratione ex asse premunt hodierni Christiani nominis hostes vestigia gentilium, qui teste Tertulliano 4) in odium Christianorum conspiraverunt, et adversus sanguinem innocentium conclamaverunt „prae­texentes ad odii defensionem illam quoque vanitatem, quod existiment omnis publicae cla­dis, omnis popularis incommodi Christianos esse in causa. Si Tiberis ascendit in moenia, si Nilus non ascendit in arva, si coelum stetit, si terra movit, si fames, si lues, statim Christianos ad leonem.“ Stultae accusationi pro more suo egregie respondit tetricae indolis Doctor africanus inter alia sic scribeus: „Et tamen, si pristinas clades comparemus, leviora nunc accidunt, ex quo Christianos a Deo orbis accepit. Ex eo enim et innocentia seculi iniquitates temperavit, et deprecatores Dei esse coe­perunt. Denique cum ab imbribus aestiva hiberna suspendunt, et annus in cura est, vos quidem quotidie pasti statimque pransuri, balneis et cauponis et lupanari­bus operati, aquilicia Jovi immolatis, undipedalia populo denunciatis, coelum apud Ca­pitolium quaeritis, nubila de laquearibus expectatis, aversi ab ipso et Deo et coelo. Nos ve­ro jejuniis aridi, et omni continentia expressi, ab omni vitae fruge dilati, in sacco et cinere Nr. 1066. Allocutio Sum­mi Pontificis habita die 20-a Septembris h, a. ») Isai. 5. 10. — a) 1. 23. — ») Prov. 14. 34. — «) Apologet. C. 40.

Next

/
Thumbnails
Contents