Circulares litterae dioecesanae a 16-a maji-31-am decembris 1867. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis dimissae a principe primate regni Hungariae et archi-episcopo Joanne Simor
Nr. XVII.
98 volutantes invidia coelum tundimus, Deum tangimus, et cum misericordiam extorserimus, Jupiter honoratur a vobis, Deus negligitur. Vos igitur importuni rebus humanis, vos rei publicorum incommodorum, vos malorum illices semper, apud quos Deus spernitur.“ In sua porro allocutione Beatissimus Pater perennibus Ecclesiae fastis infert clarissimam memoriam optimi pastoris, qui animam posuit pro ovibus suis, Ludovici Cardinalis Altieri, Albanensis Episcopi, cujus et ipse memini in circularibus ddto 30-ae Augusti h. a. Nr. 845. dimissis litteris. Denique merita laude prosequitur pontificios milites, qui virtutes Tobiae mortuos sepelientis, dum grassaretur Albani cholerae morbus, insigniter aemulati sunt. En textum allocutionis: Venerabiles Fratres! \ Universus catholicus orbis noscit, Venerabiles Fratres, maxima damna, gravis- simasque injurias Catholicae Ecclesiae, Nobis, et huic Apostolicae Sedi, Episcopis, Sacrisque Administris, Religiosis utriusque sexus Familiis, aliisque piis Institutis a Subalpino Gubernio pluribus abhinc annis illatas, omnibus divinis humanisque juribus conculcatis, et ecclesiasticis poenis ac censuris plane despectis, quemadmodum saepe lamentari, et reprobare coacti fuimus. Idem vero Gubernium quotidie magis vexans Ecclesiam, eamque opprimere contendens post alias editas leges ipsi, ejusque auctoritati adversas, et idcirco a Nobis damnatas, eo injustitiae devenit, ut minime exhorruerit legem proponere, approbare, sancire et promulgare, quae in suis, et usurpatis regionibus temerario, ac sacrilego prorsus ausu Ecclesiam propriis omrribus bonis cum ingenti ipsius quoque civilis societatis damno spoliavit, sibique vindicavit, et eadem bona vendenda constituit. Omnes profecto vident, quam injusta et quam immanis sit haec lex, qua et inviolabile possidendi jus, quo Ecclesia ex divina sua institutione pollet, oppugnatur, et omnia naturalia, divina et humana jura proculcantur, omnes utriusque Cleri viri de re catholica et humana societate optime meriti, et Virgines Deo sacrae ad tristissimam egestatem, ac mendicitatem rediguntur. In tanta igitur Ecclesiae ruina, omniumque jurium eversione Nos, qui ipsius Ecclesiae, et justitiae causam pro supremi Apostoliéi Nostri ministerii officio studiosissime tueri, defendere et vindicare debemus, nullo certe modo silere possumus. Itaque in hoc amplissimo vestro conventu Nostram extollimus vocem, et commemoratam legem auctoritate Nostra Apostolica reprobamus, damnamus, eamque omnino irritam, et nullam declaramus. Ipsius autem legis auctores, et fautores sciant se misere incidisse in ecclesiasticas poenas et censuras, quas Sacri Canones, Apostolicae Constitutiones, et Generalium Conciliorum Decreta ipso facto incurrendas infligunt contra Ecclesiae, ejusque jurium, ac bonorum usurpatores, et invasores. Paveant insuper et contremiscant hi acerrimi Ecclesiae hostes, ac pro certo habeant, gravissimas severissimasque eis a Deo Ecclesiae sanctae auctore et vindice poenas parari, nisi vere poenitentes redierint ad cor, et illata eidem Ecclesiae damna resarcire, ao reparare studuerint, quemadmodum Nos vel maxime optamus, et a miserationum Domino humiliter enixeque exposcimus. Hac autem occasione sciatis velimus, Venerabiles Fratres, mendacem quemdam